11. De amore rusticorum
Sed ne id, quod superius
de plebeiorum amore tractavimus, ad agricultores crederes esse referendum, de
illorum tibi breviter amore subiungimus. Dicimus enim vix contingere posse quod
agricolae in amoris inveniantur curia militare, sed naturaliter sicut equus et
mulus ad Veneris opera promoventur, quemadmodum impetus eis naturae demonstrat.
Sufficit ergo
agricultori labor assiduus et vomeris ligonisque continua sine intermissione solatia.
Sed etsi quandoque licet raro contingat eos ultra sui naturam amoris aculeo
concitari, ipsos tamen in amoris doctrina non expedit erudire ne, dum actibus
sibi naturaliter alienis intendunt, humana praedia, illorum solita fructificare
labore, cultoris defectu nobis facta infructifera sentiamus.
Si vero et illarum te
feminarum amor forte attraxerit, eas pluribus laudibus efferre memento, et, si
locum inveneris opportunum, non differas assumere quod petebas et violento
potiri amplexu. Vix enim ipsarum in tantum exterius poteris mitigare rigorem,
quod quietos fateantur se tibi concessuras amplexus vel optata patiantur te
habere solatia, nisi modicae saltem coactionis medela praecedat ipsarum
opportuna pudoris.
Haec autem dicimus non
quasi rusticanarum mulierum tibi suadere volentes amorem, sed ut, si minus
provide ad illas provoceris amandum, brevi possis doctrina cognoscere quis tibi
sit processus habendus.
|