LIBER SECUNDUS – QUALITER AMOR
RETINEATUR
* * *
1. Qualiter status acquisiti
amoris debeat conservari
Quoniam igitur
sufficienter superius a nobis est de amoris acquisitione tractatum, non
immerito subsequenter videndum et addendum est qualiter acquisiti debeat amoris
status conservari. Qui suum igitur cupit amorem diu retinere illaesum, eum sibi
maxime praecavere oportet, ut amor extra suos terminos nemini propaletur, sed
omnibus reservetur occultus.
Amor enim postquam ad plurium coepit devenire
notitiam, statim naturalia deserit incrementa et defectum prioris status
agnoscit. Debet etiam amator in cunctis se coamanti ostendere sapientem,
moderatum moribusque compositum et in nullo ipsius debet animum odiosis actibus
irritare.
Sed et necessitatibus
quisque tenetur occurrere coamantis et eius cunctis compatiendo laboribus et
iustis eius voluntatibus obsequendo. Sed etsi quandoque minus sciatur ipsius
iusta voluntas, ei tamen esse debet obsecundare paratus revocationis primitus
admonitione praemissa.
Praeterea, si aliquod
ineptum ab aliquo minus provide fiat unde coamantis forte animus concitetur, illico
facie verecunda se male profiteatur egisse et occasionem animi praetendat irati
vel causam aliam assignet idoneam, quae illi possit recte negotio confirmari.
Ad haec moderate quisque
debet inter homines laudibus insistere coamantis, nec eam prolixa vel saepius
iterata ipsum decet memoria resonare et raro etiam debet ipsius frequentare
viciniam. Immo etsi ipse cum aliis commorando suam viderit coamantem in aliarum
collegio constitutam, ab omnibus debet corporis nutibus abstinere et eam quasi
extraneam reputare, ne aliquis insidiator amoris male loquendi possit inde
sumere modum.
Mutuos enim sibi nutus
amantes exhibere non debent, nisi se ab omnium semotos insidiis recognoscant.
Praeterea quisque placibilis debet esse ornatu amanti et suam moderate colere
formam, quia corporis immoderata cultura taediosa cunctis exsistit, et
naturalis inde sequitur contemptio formae.
Valet etiam ad statum
amoris conservandum largitas coamantis abundans; amatores enim omnes terrenas
debent contemptui habere divitias et eas necessitatem habentibus erogare. Nil
namque in amante laude dignius approbatur quam si largitatis virtute reperiatur
indutus.
Omnis namque probitas ex
avaritiae admixtione supprimitur, et multa inter homines toleratur improbitas,
si largitatis inveniatur pulchritudine decorari. Sed et si talis sit amator cui
congruat bellatorem exsistere, studere debet ut eius cunctis appareat animositas
manifesta, quia plurimum cuiusque probitati detrahitur, si timidus proeliator
exsistat.
Debet etiam amator sua
cunctis dominabus libenter semper ministeria exhibere et obsequia quoque
praestare, multumve ipsum decet humilitatis praemiis exornari superbiae
funditus evulsa radice. Multum etiam studere debet talem se cunctis exhibere,
ut neminem pigeat ipsius benefacta recolere, nullusque valeat iuste suis
actibus invidere.
Praeterea generali sit
sibi regula comprehensum quod, quidquid curialitatis ordo deposcit eiusque
doctrina suadet, illud non est ab amantibus omittendum sed sollicitiori studio
faciendum. Retinetur quoque amor delectabilia et suavia carnis exercendo solatia,
talia tamen et tanta quae taediosa non videantur amanti.
Sed quoscunque actus vel
corporis gestus amator suae cognoverit esse placabiles coamanti, eos pulchre et
viriliter studeat exercere. Clericus vero laicalia sibi exercitia sive habitum
non assumat; nemo enim alieni habitus assumptione vel gestus suo non
congruentes ordini exercendo suae sapienti facile posset amanti placere.
Praeterea omni conatu
curare debet amator cum bonis assidue conversari et malorum societatem penitus
evitare. Vilium namque consortio amatoris iuncta persona sui ipsius contemptum
parit amanti. Haec autem ad utriusque sexus amantem pertinere cognoscas, quae
de amoris tibi retentione narramus. Sunt et alii forte quam plures modi, qui
amoris possunt conservationi valere, quos attentus diligensque amator propria
poterit investigatione cognoscere.
* * *
|