2. Qualiter perfectus amor debeat
augmentari
Qualiter autem perfectus
amor valeat augmentari breviter tibi curabimus indicare. Et quidem imprimis
dicitur augmentari, si rarus et difficilis inter amantes visus interveniat et
oculorum aspectus; quanto etenim maior difficultas accedit mutua praestandi ac
percipiendi solatia, tanto quidem maior aviditas et affectus crescit amandi.
Crescit etiam amor, si unus amantium alteri se ostendat iratum; statim etenim
timet amans vehementer, ne perpetuo duret animus concitatus amantis.
Amor praeterea tunc
quoque sumit augmentum, quum alterum amantium zelotypia vera detentat, quae
quidem nutrix vocatur amoris. Immo et si amans non zelotypia vera sed turpi
suspicione laboret, amor semper tamen inde cognoscit augmentum et sua fit
virtute potentior. Quae autem vera sit zelotypia et quae suspicio turpis in
tractatu nobilioris et nobilis evidenter cognoscere poteris.
Crescit quoque amor si
divulgatus fuerit, et eum durare contingat; nam amor non solet durare vulgatus
sed prorsus deficere consuevit, si fuerit propalatus. Praeterea, si coamantem
somnium repraesentet amanti, oritur inde amor et ortus sumit augmenta. Sed et,
si cognoveris aliquem ad tuae amantis subversionem laborare, illico tibi sine
dubio augmentatur amor, et maiori eam incipies affectione diligere.
Immo amplius tibi dico: etsi
manifeste cognoveris quod alius tuae coamantis fruatur amplexu, magis ex hoc
eius incipies affectare solatia, nisi magnanimitas et cordis nobilitas ab hac
te improbitate defendat. Augmentare consuevit amorem mutatio facta vel facienda
locorum, nec non correctiones et verbera, quae a parentibus patiuntur amantes.
Verberum namque sive
sermonis correctio non solum perfectum crescere facit amorem, sed etiam nondum
coepto perfectam exsistendi praestat originem. Valet autem ad amoris augmentum
frequens cogitatio de coamante cum dilectione assumpta et oculorum cum timore
secretus aspectus et actuum amoris exactio cum aviditate suscepta.
Multam praeterea
intensionem praestat amori gestus et incessus placabilis coamanti atque
facundia pulchra loquendi suavitasque sermonis atque laudum coamantis percepta
relatio. Sed aliae sunt forte causae, quibus amor intenditur, quas tu ipse
assidua poteris indagatione perquirere [et], si haec quae notavimus attentis
auribus percepisti. Nam quaecunque aliae ad hunc articulum sunt causae
valentes, ex his quae diximus pendere videntur et suam ex eis originem sumunt.
* * *
|