3. Qualiter amor minuatur
Videamus ergo qualiter
amor minuatur. Minuit autem amorem solatia percipiendi et amantem nimia videndi
facilitas et copia multa loquendi, nec non ineptus cultus et incessus amantis
et repente superveniens inopia rerum. Amator enim inopia multa detentus tanta
rei familiaris et necessitatis instantis cogitatione quassatur, ut amoris non
possit actibus inservire nec debita sibi incrementa praestare, et inde suos
cuncti mores et vitam improbare nituntur, et omnibus contemptibilis et odiosus
exsistit, et neminem cognoscit amicum, quia:
«Quum fueris
felix, multos numerabis amicos,
Tempora quum
fuerint nubila, solus eris.»
Unde propter haec omnia
incipit facies et forma mutari, et eum somni requies derelinquit, et sic vix
esse poterit quod ipse penitus non vilescat amanti. Minui quoque facit amorem
de coamante percepta infamia et avaritiae malorumque morum et omnis
improbitatis audita relatio, nec non cum alia muliere facta commixtio, licet
amandi affectus ibi desit.
Minuitur etiam amor, si
stultum et indiscretum suum mulier cognoscat amantem, vel si in amoris
exactione ipsum viderit excedere modum vel de coamantis non cogitare pudore nec
verecundiae ipsius velle ignoscere. Fidelis enim amator potius debet
gravissimas amoris eligere poenas quam coamantis verecundia exactione potiri
vel ipsius spreto rubore gaudere, quia non amator sed proditor appellaretur,
qui propriae solummodo considerat voluptatis effectum suae coamantis utilitate
neglecta.
Deminutionem quoque
patitur amor, si perpendat mulier quod amator timidus exsistat in bello, vel
ubi ipsum impatientem agnoscat aut superbiae vitio maculatum. Nil enim
congruentius in uniuscuiusque persona residere videtur amantis quam humilitatis
ornatu vestiri et superbiae penitus nuditate carere.
Minuit quoque frequenter
amorem stulti vesanique prolatio verbi. Multi namque student in mulieris
aspectu amentia verba proferre, se illi placere credentes, si fatuis et
indiscretis sermonibus utantur; qui re vera mirabili deceptione falluntur.
Plurima namque sensus laborat inopia, qui dum stulta gerit se credit sapienti
placere.
Attenuat etiam amorem
blasphemia in Deum vel suos sanctos illata et ecclesiasticae religionis irrisio
et elemosynarum studiose pauperibus facta detractio. Praeterea violenter amor
decrescere invenitur, si infidelis aliquis exsistat amico, vel si aliud
firmiter ore fateatur et aliud retineat fraudulenter in corde conceptum.
Descrescit etiam amor,
si ultra quam deceat contingat amantem divitias congregare vel pro rebus
modicis facile litigare. Multa praeterea tibi possemus de amoris attenuatione
narrare, quae tuae sollicitudini penitus derelinquimus indaganda.
Nam adeo te videmus negotiis
omnibus aliis derelictis amoris exercitio deditum et in amandi proposito
confirmatum, quod nil te poterit in amoris arte latere, quia in ea nil
indiscussum relinques. Hoc tamen te nullatenus volumus ignorare quod, postquam
incipit amor evidenter decrescere, cito deficit nisi aliquo sibi remedio
succurratur.
* * *
|