4. Qualiter finiatur amor
Breviter de amoris
deminutione discusso tractatu, qualiter ipse amor finiatur subsequenter tibi
curamus annectere. Et imprimis quidem amor finem agnoscit, si unus coamantium alteri frangat
vel conetur frangere fidem, vel si in fide catholica deprehendatur errare.
Finitur quoque amor,
postquam evidenter fuerit propalatus atque inter homines divulgatus. Sed et si
alteri coamantium necessitates maximas patienti et opportunitate plurima
laboranti abundans manus alterius non succurrat amantis, amor consuevit inde
plurimum indignari et ignominiosum capere finem.
Finitur quoque amor novo
superveniente amore, quoniam affectioni nemo se potest colligare duorum. Amoris
praeterea inaequalitas, fraudulenta cordis et dolosa duplicitas perpetuo fugare
solet amorem. Amator namque dolosus ab omni meretur femina recusari et nullis
ad hoc debet meritis adiuvari, quia, quantalibet sit aliquis probitate
praeclarus et quantalibet sapientia decoretur, si fraudulento in amore versetur
ingenio, ab ipsius amoris meretur curia propulsari.
Amor enim duos quaerit
fidei unitate coniunctos et voluntatum identitate concordes, alii autem
quolibet amoris merito defraudantur et in amoris curia extranei reputantur. Sed
et superveniens foederatio nuptiarum violenter fugat amorem, ut quorundam
amatorum manifesta doctrina docetur.
Praeterea, si aliquo
fortuito eventu contingat ut alter amantium ad Veneris impotentiam deducatur,
amor inter eos postea durare non potest, sed illos penitus derelinquit. Amorem etiam fugat et
odit furor alteri superveniens coamanti et timor repentinus exortus. His tibi
breviter et in summa notatis, amice, alios finales modos amoris tibi
relinquimus explorandos. Non enim tuo prorsus otio volumus indulgere nec te
penitus exonerare labore.
Hic tamen quaerere
posses, utrum finitus amor valeat resumere vitam. Et si quidem amoris defectus
provenerit ex alicuius ignorantia facti, sine dubio reviviscere potest; si vero
ex coamantis delicto procedat vel ipsius naturae defectu, eum aliquando
revixisse memores minime sumus; hoc tamen non impossibile iudicamus, nisi forte
ubi naturae defectus occurrat. Sed si quandoque contingat amorem reviviscere,
non tamen eum credimus amantium pura penitus fide vallari.
* * *
|