5. De notitia mutui amoris
His ita dispositis et brevi
satis eloquio peroratis ad mutui amoris habendam notitiam tractatum
superioribus adiungamus, quem cunctis amantibus utilem credimus et opportunum.
Nihil enim est magis amantibus necessarium quam indubitate cognoscere qualis
sit erga eos coamantis affectus. Nam si in hac parte aliquo decipiantur errore,
ex tali amore non magnum consequuntur honorem et facile inde possunt maximam
sustinere iacturam.
Pluribus ergo modis
amans potest fidem coamantis cognoscere et eius explorare propositum. Si enim
videris amantem occasiones in coamantem requirere varias vel falsa impedimenta
opponere, de ipsius non diu speres amore gaudere. Similiter si videris
coamantem sine causa in solita tibi exhibendo solatia tepidari, eius fidem
vacillare cognoscas.
Sed si coamantem
cognoveris se ultra solitum, ut eam non videas, absentare, eius non est firmum
in veritate propositum. Sed et si studeat internuntio se celare fideli, te sine
dubio valida relinquit in unda et te subterfugit amare. Praeterea, si
perpenderis coamantem a solitis per nuntium visitationibus abstinere, vel eius
fidelem internuntium et specialem in eo, quod referre solebat, cognoveris esse
remissum vel tibi quasi alienum, eam tibi subversam credere debes [amantem].
Sed et si inter ipsa
delectationis opera in suavia praestando solatia tibi magis solito permanserit
onerosa, vel tua sibi cognoveris solatia taediosa, eius te destitutum amore non
dubites. Praeterea, si ipsa tibi forte insolita convicia pendat vel aliqua
exigat quae non consueverat exigere, vel eam videris in praestando vel petendo
solatia solito tardiorem, scias quod amori tuo brevi est duratura momento.
Sed et si ipsam agnoveris
tecum vel cum quolibet alio saepe alterius et indiscrete facta recolere, vel
ipsius sub cuiusque calliditatis ingenio attente vitam moresque disquirere, eam
scias de amore alterius cogitare. Praeterea, si cognoveris coamantem ultra quam
consueverat corporis inservit culturae, aut ipsa in tuo crescit amore aut de
alterius est amore sollicita.
Mulier autem quae in sui
coamantis aspectu pallescit in vero procul dubio consistit amore. Ad haec qui
coamantis fidem atque affectum vera cupit indagatione cognoscere, cautissime et
subtiliter simulare debet amanti quod alterius concupiscat amplexus, et eius
ultra solitum incipiat frequentare viciniam.
Ob quam rem si suam
cognoverit coamantem animo turbari, eam vero credat in amore firmatam et in eo
constantissime solidari. Nam, quum unus amantium [aspiciatur] novi amoris
amplexibus enutriri vel de eo quomodolibet cogitare suspicatur amantem, statim
in corde et animo vehementer incipit iaculari et intolerabili quodam zelo intrinsecus
vulnerari. Cuius animi dolorem intrinsecum eius statim evidenter incipit facies
indicare.
Sed et simulatae
indignationes quandoque pulchre inter amantes sibi locum possunt vindicare.
Nam, si unus amantium alteri se ostendat iratum et ob aliquam causam se
indignatum demonstrat amanti, eius manifeste poterit cognoscere fidem. Verus
enim amans semper pavidus pertimescit ne perpetua sit indignatio coamantis, et
ideo, licet quandoque indigno coamanti coamans se ostenderit indignatum, talis
quidem modico tempore poterit durare commotio, si verus inter eos amor esse
dignoscitur.
Ex talibus quidem
indignationibus dilectionis vinculum vel amoris non credas attenuari
substantiam, sed exinde omnis in eo purificatur aerugo. Praeterea, si unus
amantium sit super rerum coamantis exactione sollicitus, nisi ad hoc summa
fuerit propriarum rerum egestate compulsus, talis quidem, etsi se confingat
amare, longe tamen est ab amantium dilectione remotus, quia non amare sed
alienis abundare curat divitiis.
Sunt fortassis et alii
quam plures modi, qui ad mutui amoris habendam notitiam possunt valere
doctrinae, quos ex his, quae praedixi, lector assiduus facillima poterit
indagatione cognoscere.
* * *
|