6. Si unus amantium alteri fidem
frangat amanti
Si unus amantium alteri
fidem frangat amanti, si quidem vir fuit ille, qui fregit, et hoc novi peregit
amoris intuitu, prioris efficitur penitus indignus amore atque ipsius frustrandus
amplexu, quia in eo prioris spiritus deficit amoris. Nam impossibile prorsus
viva ratione probatur, ut assidua et immoderata de muliere cogitatio sumpta
novo originem non praestet amori veteremque funditus non expellat.
Ipsius enim amoris
naturali ac generali traditione docemur, neminem posse vere duplici amore
ligari. Talis ergo amator, si solitos requirat amplexus et prioribus exigat
gaudiis honorari, a prioris aula penitus excludatur amantis et longe quasi
abiiciatur incognitus, quia nulla super hoc sibi possunt opitulari servitia,
nisi mulier sibi velit exsistere gratiosa.
Sed videamus an mulier,
si talem admittat amantem, in suo sit laudanda proposito. Et certe hoc cupio
mulieribus indicare, quod multum probitati feminae videtur derogari, si talem
ulterius admittat amantem, qui novum fuerit expertus amorem; omni namque
misericordia iudicatur indignus, qui tanti honoris accepti obliviosus et
ingratus exsistens de alterius non erubuit amplexibus cogitare.
Quid enim in hoc saeculo
alicui potest gratius exhiberi quam optatae mulieris [divitiis] amore potiri?
Si vero mulier, ut saepissime solitum est evenire, a praefati deceptoris amore
suam non possit avertere mentem et ille in novo persistat amore, firma sit
veritate secura, quod diuturnas valde sustinebit angustias antequam optatum
capiat ipsius voluntas effectum.
Raro etenim contingere
solet, ut recente amore admisso ad primum facile reducatur amator, quia vix unquam
amor reviviscere posset exstinctus. Huic autem mulieri meum non possum denegare
consilium. Si oberrantem igitur mulier talis tenere cupit amantem suum, ei
studeat celare propositum et animi cogitationem penitus occultare, ac cauta
illi simulatione demonstret quod ex amoris turbatione ipsius non sit animus
concitatus, sed patienter quod agit amator ac quiete se tolerare confingat; et
si perpenderit eum per suam deambulare viciniam, ad loca visionis more solito
non accedat, sed ei se penitus absentare laboret.
Sed si ex hoc ingenio
nullum sibi mulier cognoverit afferri profectum, cautissime fingat se de
alterius viri amplexibus cogitare, ut antiqua recolens amator et gaudiosa
solatia, quae plurima consueverat aviditate suscipere, nunc extraneis exhiberi,
zelum in mente resumat amoris, et eius animus incipiat priora praecordialiter
affectare solatia. Quod si nec istis ingeniis amor valeat revocari deperditus,
saniori consilio mulier sibi poterit providere, si conetur penitus ipsius oblivisci
et amoris illius penitus memoriam declinare.
Supradictis igitur, ut
supra dixi, medelis sapienter adhibitis, si nulla exinde vulnera meliorationis
fomenta resenserint, recte atque provide facit mulier si pro tali esse desinat
amore sollicita, quia in tali tempestate optatas nunquam inveniet ancora ripas.
Est igitur quam plurimum
a mulieribus praecavendum talibus se amatoribus obligare, quia non vera gaudia
ex tali consequentur amore sed innumerosis angustiis et infinitis doloribus
exponuntur. Ergo quum aliqua postulatur amari, antequam suum largiatur amorem
totis suis viribus elaboret postulantis mores et fidem agnoscere, ut nil in eo
penitus derelinquat incognitum, quia post peractum incaute negotium, serotinum
est sapientis desiderare consilium vel tarda poenitudine castigari.
Caveat itaque mulier
fallacis amatoris insidiis supplantari, quia quam plurimi non amari sed solam
quaerunt exercere libidinem vel suas de mulieribus in coetu laudes referre. Qui
etiam antequam a muliere sui valeant laboris percipere fructum, omnia videntur
in suavitate sermonis recta fide proponere et puro corde narrare; post fructum
vero laboris assumptum tergiversantur amanti, et occulta primitus cordis
incipit duplicitas apparere, et misera simplexque ac nimium credula mulier
letaliter se reperit fallacis amatoris ingenio circumventam.
Quid ergo si vir fidem
frangit amanti non renovandi amoris intuitu, sed quia sic eum compulit ulterius
non reversura voluptas? Quid enim si loci opportunitas feminam ei representavit
incognitam, vel quid si meretricula vel cuiuscunque famula tempore Veneris
incitantis huic, de quo loquor, occurrat amanti, numquid ob hoc coamantis debet
amore privari si secum lusit in herba?
Et secura quidem
possumus responsione docere quod ob hoc amator suae coamantis non iudicatur
indignus amore, nisi saepius forte cum pluribus tales ipse committat excessus,
ita scilicet ut nimia de eo voluptatis abundantia praesumatur.
Sed et si, quamcunque
feminam noverit, ad suam fuerit consecutus instantiam vel data opera fuerit suo
labore lucratus, priori iuste meretur amore privari, quia violenter praesumitur
eum novi amoris id intuitu peregisse, maxime ubi pro nobili vel alias femina
honorabili oberraverit.
Sed quaeres forte quid
sit mulieri agendum, si suus dilectus amator pro alterius mulieris amplexibus
licentiam ab ipsa precetur. Et firmiter quidem tenemur asserere mulierem
nullatenus debere licentiam concedere coamanti, ut alterius mulieris fruatur
amplexu. Immo debet pleno sibi ore negare alterius se mulieris amplexibus
exhibere. Sed si hanc fuerit mulier largita licentiam, si amator quidem ea
licentia fuerit usus, adeo frustra pristinum requirat amorem ac si istud nulla
impetrata licentia peregisset.
Quamvis enim mulier
talia concedendo manifeste in amore delinquit, eius tamen excessus amatoris non
potest excusare malitiam aut obumbrare delictum. Si vero amator indulta sibi
studuerit uti licentia, eius tamen non habuerit conatus effectum, non potest ob
hoc sibi mulier solita denegare solatia, quum et hic mulieris denotetur
excessus, et utrinque iuste valeant crimina compensari.
Nunc autem discutiamus
veterem errorem, et si mulier fidem frangat amanti, quid fieri debeat videamus.
Et antiqua quorundam voluit praedicare sententia ea penitus esse in muliere
fallente servanda, quae sunt in fallaci amatore narrata. Cuius sententiae licet veteris
non est veneranda senectus, quia maximum nobis propinat errorem.
Absit enim quod tali
unquam profiteamur mulieri esse parcendum, quae duorum non erubuit libidini
sociari. Quamvis enim istud in masculis toleratur propter usum frequentem et sexus
privilegium, quo cuncta in hoc saeculo etiam naturaliter verecunda conceduntur
hominibus liberius peragenda, in muliere tamen propter verecundi sexus pudorem
adeo iudicatur esse nefandum, quod, postquam mulier plurium se voluptati
commiscuit, scortum quasi reputatur immundum et reliquis dominarum choris
associari a cunctis iudicatur indigna.
Unde si mulier ad
priorem revertatur amantem, satis amatori creditur verecundum, si ulterius
ipsius utatur amplexu; nam secura potest veritate cognoscere quod amor in ea
nullatenus perseverat. Quare igitur in
ea suum ponit affectum?
Sed dices forte: «Adeo talis mulieris amore
languescit amator quod eius nullis potest artibus oblivisci vel suam ab ea
retrahere mentem; huic ergo, magister, liberationis praesta remedium.» Sed non gaudeat Andreas
de eo quod magis cupit in orbe, sine quo etiam diu non potest corporali vita
beari, si suum unquam ediderit homini tam infortunato remedium.
Magis enim videtur hominum
utilitatibus expedire, si proprio illum relinquamus arbitrio et eius tanquam
mortui vulnera negligamus intacta, quam amoris eum remedia doceamus. Qui enim
in tantum ab hominum firmitate degenerare cognoscitur ut talium mulierum
vincatur affectu, omni penitus remedio iudicatur indignus et est homine
defuncto deterior. Talem igitur hominem tali dignum muliere repertum tali
semper placet amore gaudere.
Sed quid si mulier
extraneo praestet oscula viro aut ipsum suscipiat amplectendo lacertis sibi
nulla alia concedendo? Et huic volumus digna increpatione occurrere, et dicimus
quidem quia turpiter agit femina, si alicui extraneo sui osculi vel amplexus
munera praestet, quum haec indicia semper credantur amoris et in signum futuri
amoris soleant hominibus exhiberi.
Utrum autem mulier vel
amator novum licenter petat amorem, praesenti opere tibi non laboramus
exponere, quia sive licite sive minus licenter istud agatur, postquam novi
quisquam radio fuerit pertactus amoris, violenter cogitur attractione propriis
motibus obedire tanquam alieno subiectus arbitrio. Scio tamen mihi quandoque
fuisse consulenti rescriptum quod verus amans nunquam potest amorem exoptare
novitium, nisi primitus ob certam iustamque causam prioris cognoverit advenisse
defectum.
Quam regulam nostri
quidem experimento cognoscimus esse verissimam. Nam et nos excellentissimi
amoris concitamur aculeis, quamvis inde nullum sumpsimus nec speramus assumere
fructum. Nam tantae altitudinis cogimur amore languescere quod nulli licet
exprimere verbo, nec supplicantium audemus iure potiri, et sic demum
compellimur proprii corporis sentire naufragia. Sed quamvis in tanta simus
audacter et improvide tempestatis unda prolapsi, de novo tamen amore cogitare
non possumus vel alium liberationis modum exquirere.
Sed quum diligens
indagator inveniaris amoris, non sine causa quaerere posses an purum amorem cum
una possit aliquis muliere servare, ac cum altera retinere mixtum sive communem.
Et irrefragabili tibi auctoritate monstramus neminem posse taliter duabus
mulieribus cordis dilectione coniungi.
Licet enim purus et
mixtus diversi videantur amores, recte tamen intuentibus purus amor quo ad sui
substantiam idem cum mixto iudicatur amore et ex eadem cum ipso cordis
affectione procedit. Eadem est in illis amoris substantia, sed varius est modus
atque respectus amandi, ut in exemplo tibi poterit liquere praesenti.
Videmus enim aliquando aliquem
purum bibendi vinum habere appetitum, et eidem postmodum aquam solam vel mixtum
cum ea bibere vinum similiter suadet appetitus; quamvis huic sit varius
appetendi respectus, ipsius tamen appetitus substantia eadem et invariata
consistit. Sed et ubi aliqui fuerint diu puro amore coniuncti, postea vero
mixto si placet amore gaudere, eadem in istis perdurat substantia amoris, licet
modus et forma atque respectus sit varius amandi.
Sed quaeres forte,
Gualteri, si mulier sit repellenda quae violenter attracta alterius se
voluptati commiscuit. Dicimus ergo quod nemini iusta ratione poterit imputari,
quod violenta coactione commisit, nisi postmodum illi rei priora iterando
consenserit.
Sed quaeris an peccet
illa mulier in amoris praecepto, quae alteri dominae quam amori scit idonee
copulatam novum suadet amorem. Et ex rationis quidem necessitate compellimur
enarrare nemini licere feminam amori idonee copulatam sibi vel alii
sollicitare.
Nunc autem quaerere
posses utrum mulier, quae falsitatis errore prolapsa indigno se praebuit
amatori, licite valeat novi amoris solatia postulare et amatorem frustrare
priorem. Et si mulier quidem tali errore prolapsa indigno se obligavit amanti,
omni debet inniti labore improbum coamantem bonis moribus reformare et a male
consuetis penitus revocare.
Quod si videat mulier
quod coamantis improbitas suo non valeat mitigari labore, eum licite potest et
sine reprehensionis timore dimittere et ab eius se penitus retardare
amplexibus. Idem credimus in amatore dicendum, qui erroris umbra deceptus
improbo se minus provide obligavit amori.
Sed consules me forsitan
an, si unus coamantium amoris nolens ulterius vacare solatiis alteri se subtraxerit
amanti, fidem videatur infringere coamanti. Et nullo istud praesumimus ausu
narrare ut a saeculi non liceat delectationibus abstinere, ne nostra videatur
doctrina ipsius Dei nimis adversari mandatis.
Nec esset enim credere
tutum non debere quemquam Deo potius quam mundi voluptatibus inservire. Sed si
novo postmodum se coniungat amori, dicimus quod dominarum iudicio ad prioris
coamantis est reducendus amplexus, si prior coamans istud postulare voluerit.
Sed dices forsan: «Ergo
illi amoris obviabitur regulae, quae dicit, amorem non esse propalandum.» Cui taliter respondemus
obiecto. Dicimus enim quod coamantium personis exceptis tribus aliis potest
amor licite propalari personis. Nam permittitur amatori sui amoris secretarium invenire
idoneum, cum quo secrete valeat de suo solatiari amore, et qui ei, si
contigerit, in amoris compatiatur adversis.
Sed et amatrici similem
conceditur secretariam postulare. Praeter istos internuntium fidelem de communi
possunt habere consensu, per quem amor occulte et recte semper valeat
gubernari. Praedicti ergo secretarii de communi amantium voluntate dominas
tenentur adire, ubi tale emerserit negotium, eisque recitare quod contingit,
amantium qui litigant personis penitus non expressis.
Hic non immerito etiam
quaeri posset, quum amor spei tantum largitione nutritur vel usque ad secundum
vel in tertium gradum sua porrexit initia, sed mulier promissum frustravit amorem,
an dicatur amanti frangere fidem. Et firmiter credimus esse tenendum ut, si
mulier alicui spem sui largiatur amoris vel alia sibi amoris primitiva
concesserit, et ipse tali non reperiatur indignus amore, magna mulieris
iudicatur offensa, si diu sperata denegare contendat.
Non enim probam decet
feminam sua quaecunque sine causa retardare promissa, sed, si penitus petentem
non exaudire disponat, spem vel alia primitiva non largiatur amoris, quia pro
maxima sibi fallacia reputatur si quod sibi pepigerit neglexerit adimplere.
Turpissimum etenim in femina iudicatur, si de ipsa non curet exspectare
promissa; nam talia meretricum consuevit fallacia cogitare, quae in cunctis
suis actibus atque sermonibus sunt expositae falsitati et omnia in cordis
duplicitate confingunt.
Unum te volumus
specialiter in meretrice notare, quod, si quandocunque ipsam miraculose
contingat amare, suo non potest coamanti frangere fidem; et hoc quidem
Campaniae comitissam ex quibusdam suis dictis sensisse cognovimus, quod idem
eam credimus retulisse, quia illius qui meretricem venatur voluit turpedinem
denotare et ipsius punire scientiam.
Nam, qui tam immundo se
copulavit amori nullis, quum adversa patitur, amoris meretur privilegiis
adiuvari, sed patienter tolerare tenetur, quum ei scienter se copulavit. Istud
quod hic de meretricibus indicamus non solum eas quae in prostibulis
commorantur attingit, sed etiam omnes quae pro cuiuscunque muneris
exspectatione se largiuntur amanti.
Quaeris etiam, Gualteri,
si duo coamantes puro concorditer amore fruantur, postmodum alter petit mixtum
vel communem, an liceat alteri reluctari. Ad hoc igitur te volumus penitus
edoceri quod, licet purus amor potius quam mixtus sive communis sit cunctis
hominibus eligendus, non tamen uni licet amantium sui coamantis rebellem
exsistere voluntati, nisi forte inter amoris initia concorditer pepigerunt quod
nunquam mixto fruerentur amore, nisi libera utriusque voluntas et plena concordia
postularet. Sed quamvis talis conventio colligavit amantes ut non liceat
amatori ultra nisi plena concordia postulare, non tamen recte agit mulier, si
sui coamantis in hoc parere voluntati recuset, si ipsum viderit in sua
persistere voluntate. Singuli namque tenentur amantes in amoris exercendo
solatia cunctis inter se mutuis voluntatibus obedire.
* * *
|