7. De variis iudiciis amoris
Nunc igitur ad amoris
varia procedamus iudicia.
-1-
Quidam dum cuiusdam
dominae immoderate ligaretur amore, tota mentis intentione pro ea coepit esse
sollicitus; mulier autem, quum istum videret pro suo amore sollicitum, ipsum
penitus recusavit amare. Sed quum eum cerneret nihilominus sui amoris
sollicitudine detineri, die quadam sibi talia verba proposuit. «In veritate
cognosco pro meo amore te diutius laborasse, sed nullo quidem tempore ipsum
poteris impetrare, nisi primitus te firma mihi volueris sponsione ligare te
cunctis in perpetuum meis obedire mandatis, et si in aliquo contraires, te
velle meo penitus amore privari.»
Cui taliter respondit
amator: «Absit, domina mea, quod unquam in tantum efficiar errabundus ut tuis
in aliquo deprehendar obviare mandatis, et ideo quod postulas tanquam mihi gratissimum
impendo libenter.» Quod quum factum esset, illi mulier in continenti mandavit
ut ulterius pro suo non laboraret amore, nec de ea inter aliquos auderet laudes
efferre. Quod quamvis gravissimum foret,
sustinuit tamen patienter amator.
Sed quum quadam die praefatus amator in quarundam
dominarum cum aliis militibus resideret aspectu, suos audiebat commilitones de
sua domina turpia valde loquentes et eius famae contra ius et licitum suis
inique sermonibus detrahentes. Quod quum graviter prius sustineret amator et
eos in praedictae famae dominae cerneret detrahendo diutius immorari, in
sermonis increpatione aspere contra eos invehitur et eos viriliter coepit de
maledictis arguere et suae dominae defendere famam.
Quum praefatae istud
dominae perveniret ad aures, eum suo penitus dicit amore privandum, quia eius
insistendo laudibus contra eius mandata venisset.
Hunc vero articulum Campaniae
comitissa suo taliter explicavit iudicio. Ait enim quod talis domina nimis in
suo fuit mandato severa, quae ipsum non erubuit iniqua sententia supprimere qui
penitus se illius subiugavit arbitrio, et cui spem sui porrexit amoris, quum
eum sibi sponsione ligavit quam nulli probae feminae licet sine causa
frustrare.
Nec enim in aliquo
praedictus peccavit amator, si suae dominae blasphematores iusta correctione
conatus est arguere. Nam quum iste ideo tali se sponsione ligavit, ut facilius
eius posset impetrare amorem, iniuste videtur mulier tali eum ligasse mandato,
ut pro suo ulterius amore non deberet esse sollicitus.
-2-
Ad hoc quidam alius quum
optimi amoris frueretur amplexu, a suo petiit amore licentiam ut alterius
mulieris sibi liceat potiri amplexibus. Qui tali accepta licentia recessit et
diutius quam consueverat a prioris dominae cessavit solatiis. Post mensem vero
elapsum ad priorem dominam redit amator, dicens se nulla cum alia domina
solatia praesumpsisse nec sumere voluisse, sed suae coamantis voluisse probare
constantiam.
Mulier autem eum quasi
indignum repellit a suo amore, dicens ad amoris sufficere privationem tali[s]
postulata et impetrata licentia. Huic autem mulieri reginae Alinoriae videtur
obviare sententia, quae super hoc negotio taliter consulta respondit.
Ait enim: «Ex amoris
quippe agnoscimus natura procedere, ut falsa coamantes saepe simulatione
confingant se amplexus exoptare novitios, quo magis valeant fidem et
constantiam percipere coamantis. Ipsius ergo naturam offendit amoris, quae suo
coamanti propter hoc retardat amplexus vel eum recusat amare, nisi evidenter
cognoverit amantem sibi fidem fregisse.»
-3-
Quum duo essent viri tam
genere quam vita et moribus etiam aliis per omnia coaequales eo excepto, quod
opulentia rerum dissimili respondet eventu, dubitatum constat a multis quis
eorum sit potius eligendus amator. Et exstat inde dictum Campaniae comitissae
dicentis: «Non esset asseveratio iusta, si nobilis et decora paupertas
opulentiae postponatur incultae.
Immo nobilis etiam
opulentia rerum non inepte egestati decorae postponitur, si mulieris amor
opulentae petatur; femina etinim rerum fertilitate beata laudabilius inopem
sibi nectit amorem quam divitias multas habentem. Nihil enim magis cunctis
bonis hominibus debet esse onerosum, quam si probitas egestatis tenebris
obscuretur vel alia necessitate quacunque laboret.
Merito igitur mulier
opulenta laudatur, si opulentia rerum omissa coamantem quaerat egenum, cui sua
valeat opulentia subvenire. Nihil enim est, quod in tantum utriusque sexus
amanti pertinere videatur ad laudem, quam si plenarie sicut potest
necessitatibus coamantis occurrat.
Sed si mulier inopiae
obscuritate gravetur, licentius opulentis admittit amorem, quia utroque
coamantium in egestatis unda reperto eorum erit amoris procul dubio constantia
brevis. Inopia namque verecundiam summam probis cunctis adducit hominibus et
eos in varias cogitationum deducit angustias, et in somni etiam vehementer
quiete fatigat et inde consequenter fugare consuevit amorem.»
-4-
Alia sic quidem occurrit
quaestio talis. Duo erant in omnibus et per omnia coaequales, qui simul et
aequaliter omni modo [his] servire coeperunt, qui etiam postulant, et
instanter, amari; quaeritur ergo quis in isto sit praeferendus amore. Sed
eiusdem comitissae monitis edocemur ut in tali eventu prior petitor potius
mereatur audiri; si vero postulationes eorum tempore videantur aequales, non
immerito [in] mulieris confertur arbitrio ut amatorem illum studeat de duobus
eligere, quem magis interior animi exigat explorata voluntas.
-5-
Miles quidam dominam suam
immoderate amabat et eius plenarie fruebatur amplexu, ipsa tamen eum dilectione
mutua non amabat. Hic ab ea divertere quaerit, mulier vero ipsum in pristino
retinere cupiens statu eiusdem voluntati contradicit.
Huic negotio tale dedit
comitissa responsum: «Improba nempe satis intentio mulieris iudicatur, quae
amari quaerit et ipsa recusat amare. Stultum
est enim aliquem illud ab aliis non reverenter exigere, quod ipse aliis penitus
denegat exhibere.»
-6-
Insurgit etiam dubitatio
talis. Iuvenis quidam nulla probitate decorus et miles adultus omni probitate
iucundus amorem ab eadem muliere deposcunt. Contradicit quidem iuvenis se
praeferendum adulto quia, si postulatum fuerit consecutus amorem, ex tali
posset igitur morum probitatem assumere, et si per eam ad morum probitatem
improbitas reducatur, laus esset mulieri non modica.
Huic taliter Alinoria
regina respondit: «Licet probet iunior ab amoris perceptione se ad morum posse
ascendere probitatem, minus provide agit mulier, si improbitatem praeeligat
amare, maxime quum vir bonus ac morum cultura refulgens ab ea petit amorem.
Posset enim propter merita improbi viri evenire, ut exoptata bona percipiendo
meliorationis improbitas fomenta non caperet, quia non semper iactata producunt
semina fructum.»
-7-
Ad eiusdem reginae
arbitrium defertur hic alius eventus amoris. Quidam quum ignoranter se
agnatae copulasset amori, ab ea discedere comperto crimine quaerit. Mulier vero
amoris vinculo colligata in amoris observantia ipsum retinere contendit,
asserens crimen penitus excusari quasi ab initio coepissent amori sine culpa
vacare.
Cui negotio taliter
regina respondit: «Satis illa mulier contra fas et licitum certare videtur,
quae sub erroris cuiuscunque velamine incestuosum studet tueri amorem. Omni
enim tempore incestuosis et damnabilibus tenemur actibus invidere, quibus etiam
ipsa iura humana poenis novimus gravissimis obviare.»
-8-
Quum domina quaedam
satis idoneo copularetur amori, honorabili postmodum [sine culpa] coniugio
sociatur et suum coamantem subterfugit amare et solita sibi solatia negat. Sed
huius mulieris improbitas Narbonensis Mengardae dominae taliter dictis
arguitur: «Nova superveniens foederatio maritalis non recte priorem excludit
amorem, nisi forte mulier omnino penitus desinat amori vacare et ulterius
nullatenus amare disponat.»
-9-
Quidam a praefata
postulavit ut ei faceret manifestum ubi maior sit dilectionis affectus, inter
amantes an inter coniugatos. Cui eadem domina philosophica consideratione
respondit. Ait enim: «Maritalis affectus et coamantium vera dilectio penitus
iudicantur esse diversa et ex motibus omnino differentibus suam sumunt originem.
Et ideo
inventio ipsius sermonis aequivoca actus comparationis excludit et sub diversis
ea facit speciebus adiungi.
Cessat enim collatio
comparandi per magis et minus inter res aequivoce sumptas, si ad commune nomen,
cuius respectu dicuntur aequivocae, comparatio referatur. Non enim competens esset
comparatio talis, si diceretur nomen corpore simplicius esse vel propositio
magis dictione composita.»
-10-
Idem ab eadem domina sub
tali forma quaesivit. Mulierem quandam, quae primo fuerat uxor et nunc a viro
manet divortio interveniente disiuncta, qui maritus fuerat ad suum instanter
invitat amorem. Cui domina praefata respondit: «Si aliqui fuerint qualicunque
nuptiali foedere copulati et postmodum quocunque modo reperiantur esse divisi,
inter eos penitus nefandum iudicamus esse amorem.»
-11-
Quidam vir bonus et
prudens ab aliqua domina petit amorem; postea vero accedit vir alius probior eo
et ab eadem instanter petit amari. Quis ergo alteri praefertur amandus? Hanc autem litem taliter Narbonensis Mengarda
definit: «In mulieris confertur arbitrium, quem potius velit bonum an meliorem
exaudire petentem.»
-12-
Aliud etiam iudicium
tale procedit amoris. Quidam satis idoneo copulatus amori, alterius dominae
instantissime petit amorem quasi alterius mulieris cuiuslibet destitutus amore;
qui etiam iuxta sui desideria cordis plenarie consequitur, quod multa sermonis
instantia postulabat. Hic autem fructu
laboris assumpto prioris dominae requirit amplexus et secundae tergiversatur
amanti. Quae
igitur super hoc viro nefando vindicta procedet? In hac quidem re comitissae Flandrensis emicuit sententia talis:
«Vir iste, qui tanta
fraudis fuit machinatione versatus utriusque meretur amore privari et nullius
probae dominae debet ulterius amore gaudere, quum impetuosa credatur in eo
regnare voluptas, quae penitus amoris est inimica, ut in capellani doctrina
manifestius edocetur.
Mulier autem nullatenus
sibi debet ad verecundiam reputare, quum quaelibet mulier, si mundi laudes
optat habere, vacare teneatur amori, et interiorem hominis fidem et eius
intrinseca cordisque nemini sit facile perscrutari secreta, et ideo in palliatione
sermonis multa saepe reperiatur sapientia circumventa. Si tamen iste ad priorem
non redit amantem sed in secundae amatricis studet amore persistere, non habet
unde prior contra istam queratur amatrix, si partum tueri studet amorem et
aliam potius quam se ipsam patitur callida deceptione frustrari.»
-13-
Affertur aliud tale
iudicium. Miles quidam quum omni hominum probitate careret et ideo ab omni
femina reprobaretur amari, a quadam domina tanta improbitate postulavit amorem
quod ei spem de suo amore est largita. Quae domina in probis moribus propria
taliter doctrina suum confirmat amantem, oscula etiam et lacertorum ei
largiendo amplexus, quod amans iam dictus ad summam per eam est morum
probitatem deductus et omni probitate laudandus.
Quo in probitatis norma
solide confirmato et qualibet curialitatis decorato virtute, alia quaedam
domina ipsum ad suum instanter invitat amorem, cuius et ipse miles fuit
obediens penitus voluntati, prioris scilicet dominae largitatis oblitus.
Super hoc autem articulo
non desunt nobis Flandrensis comitissae responsa. Ait enim: «Laudandum videtur
a cunctis, ut prior amatrix suum coamantem ex cuiuslibet mulieris valeat
amplexibus revocare, quem ipsa per sui laboris industriam de improbitatis imo
ad summum curialitatis ac probitatis culmen adduxit. Ius enim ac rationem in
homine illo mulier habere creditur, quem ipsa morum probitate destitutum sua
reddidit providentia [probum] atque laborum sollicitudine probiorem simul et
morum consideratione compositum.»
-14-
Quaedam domina, quum
suus in ultramarina coamans expeditione maneret, nec de propinqua ipsius
reditione confideret, immo quasi ab omnibus eius desperaretur adventus, alium
sibi quaerit amantem. Quidam vero secretarius prioris amantis nimium condolens
de mulieris fide mutata novum sibi contradicit amorem. Cuius mulier nolens
assentire consilio tali se defensione tuetur.
Ait enim si feminae,
quae morte viduatur amantis, licet post biennii metas alium sibi amatorem
appetere, multo magis ei debet mulieri licere, quae vivo [et ultra] viduatur
amante et quae nullius nuntii vel litterae ab amante transmissae potuit a
praefato tempore visitatione gaudere, maxime ubi non deerat copia nuntiorum.
Quum igitur super hoc negotio longa esset utrinque assertione certatum, in
arbitrio Campaniae comitissae conveniunt, quae hoc quidem certamen tali iudicio
definivit:
«Non recte agit amatrix,
si pro amantis absentia longa suum derelinquat amorem, nisi primitus ipsum in
suo defecisse amore vel amantium fregisse fidem manifeste cognoscat, quando
scilicet amator abest necessitate cogente, vel quando est eius absentia ex
causa dignissima laude. Nihil enim maius gaudium in amatricis debet animo
concitare, quam si a remotis partibus laudes de coamante percipiat, vel si
ipsum in honorabilibus magnatum coetibus laudabiliter immorari cognoscat.
Nam quod litterarum vel
nuntiorum visitatione abstinuisse narratur, magnae sibi potest prudentiae
reputari, quum nulli extraneo ei liceat hoc aperire secretum. Nam, si litteras
emisisset, quarum tenor esset portitori celatus, nuntii tamen pravitate vel
eodem in itinere mortis eventu sublato facile possent amoris arcana diffundi.»
-15-
Insurgit etiam alius
eventus amoris: Amator quidam, quum proeliando viriliter oculum vel alium sui
corporis amisisset ornatum, quasi indignus ac taediosus a sua coamante
repellitur, et soliti sibi denegantur amplexus. Huic autem feminae Narbonensis
dominae sententia contradicit, quae taliter super hac figura respondit:
«Omni honore mulier
censetur indigna, quae ob deformationem solito belli contingentem eventu, et
quae solet viriliter evenire bellantibus, coamantem suo iudicavit amore
privandum. Hominum enim audacia maxime mulierum concitare consuevit amorem et
eas in amandi proposito diutius enutrire. Quare igitur membrorum deformitas,
quae naturaliter ex audacia ipsa inevitabili procedit eventu, amoris damno
afficere debet amantem?»
-16-
Alia deducitur in medio
dubitatio talis. Miles quidam, dum pro cuiusdam dominae laboraret amore et ei
non esset penitus opportunitas copiosa loquendi, secretarium in hoc sibi
quendam facto de mulieris assensu adhibuit, quo mediante uterque alterius
vicissim facilius valeat agnoscere voluntatem et suam ei secretius indicare, et
per quem etiam occultius amor inter eos possit perpetuo gubernari.
Qui secretarius officio
legationis assumpto, sociali fide confracta, amantis sibi nomen assumpsit ac
pro se ipso coepit sollicitus esse. Cuius praefata domina inurbane coepit
fraudibus assentire. Sic tandem cum ipso complevit amorem et eius universa vota
peregit.
Miles autem pro fraude
sibi facta commotus Campaniae comitissae totam negotii seriem indicavit et de
ipsius et aliarum dominarum iudicio nefas praedictum postulat iudicari, et
eiusdem comitissae ipse fraudulentus collaudavit arbitrium. Comitissa vero
sexagenario accersito sibi numero dominarum rem tali iudicio definivit:
«Amator iste dolosus,
qui suis meritis dignam reperit mulierem quae tanto facinori non erubuit
assentire, male acquisito fruatur amore, si placet, et ipsa tali digna fruatur
amico. Uterque tamen in perpetuum a cuiuslibet alterius personae maneat
segregatus amore, et neuter ad dominarum coetus vel militum curias ulterius
devocetur, quia ipse contra militaris ordinis fidem commisit, et illa contra
dominarum pudorem turpiter secretarii consensit amori.»
-17-
Ad haec, dum quidam
miles mulieris cuiusdam ligaretur amore quae amori erat alterius obligata,
taliter ab ea spem est consecutus amoris ut, si quandoque contingeret eam sui
coamantis amore frustrari, tunc praefato militi sine dubio suum largiretur
amorem. Post modici temporis lapsum mulier iam dicta in uxorem se praebuit
amatori.
Miles vero praefatus
spei sibi largitae fructum postulat exhiberi; mulier autem penitus contradicit
asserens se sui coamantis non esse amore frustratam. Huic quidem negotio
taliter regina respondit: «Comitissae Campaniae obviare sententiae non audemus,
quae suo iudicio definivit non posse inter coniugatos amorem suas extendere
vires. Ideoque laudamus ut praenarrata mulier pollicitum praestet amorem.»
-18-
Quidam miles intima
turpiter et secreta vulgavit amoris. Cuius excessum in castris omnes militantes
amoris postulant severissime vindicari, ne tantae praevaricationis exemplum
impunitatis inde sumpta occasione valeat in alios derivari.
Dominarum igitur curia
in Guasconia convocata de totius curiae voluntatis assensu perpetua fuit constitutione
firmatum, ut ulterius iste omni amoris spe frustratus exsistat et in omni
dominarum sive militum curia contumeliosus cunctis ac contemptibilis
perseveret. Si qua vero mulier haec dominarum ausa fuerit temerare statuta,
suum ei puta largiendo amorem, eidem semper maneat obnoxia poenae et omni
probae feminae maneat exinde penitus inimica.
-19-
His etiam adiungitur et
aliud non inepte iudicium. Miles quidam dum cuiusdam dominae postularet amorem,
et ipsum domina penitus reniteretur amare, donaria ei quaedam miles satis
decentia misit, et oblata mulier alacri vultu et avida mente suscepit. Postea
vero in amore nullatenus mansuescit sed peremptoria sibi negatione respondit.
Conqueritur miles, quasi
mulier amori congruentia suscipiendo munuscula spem sibi dedisset amoris, quam
ei sine causa conatur auferre. His autem taliter regina respondit: «Aut mulier
munuscula intuitu amoris oblata recuset aut munere compenset amoris aut
meretricum sustineat patienter coetibus aggregari.»
-20-
Fuit etiam a regina
quaesitum quis magis esset eligendus amor, an scilicet iuvenis viri an in
aetate provecti. Quae mirifica quidem subtilitate respondit. Ait enim: «Viri
scientia et probitate atque morum laudabili compositione bonus vel melior amor,
non autem aetatis ratione distinguitur.
Naturali tamen instinctu
aspecto libidinis masculi iuniores aetate avidius solent mulieris adultae
libidini commisceri quam iuvenculae, quae sit coaetanea sibi; aetate vero
provecti iuvencularum potius affectant amplexus osculaque suscipere quam aetate
mulieris adultae. Et econtra, mulier sive sit iuvencula sive in aetate adulta magis amplexus
appetit et solatia iuniorum quam provectorum virorum. Quod quare contingat,
physicalis potius videtur inquisitio rei.»
-21-
Quaesitum quoque fuit a
Campaniae comitissa quas res deceat amantes a coamantibus oblatas accipere. Cui
taliter inquisitioni comitissa respondit: «Amans quidem a coamante haec licenter
potest accipere, scilicet orarium, capillorum ligamina, auri argentique
coronam, pectoris fibulam, speculum, cingulum, marsupium, lateris cordulam,
pectinem, manicas, chirothecas, anulum, pyxidem, species, lavamenta, vascula,
repositoria, vexillum causa memoriae, et, ut generali sermone loquamur,
quodlibet datum modicum quod ad corporis potest valere culturam vel aspectus
amoenitatem, vel quod potest coamantis afferre memoriam, amans poterit a
coamante percipere, si tamen dati acceptio omni videatur avaritae suspicione
carere.
Hoc tamen singulos
volumus amoris milites edoceri, quod, si amans a coamante anulum amoris causa
susceperit, ipsum in sinistra manu et in minuto debet digito collocare et anuli
gemmam ab interiori manus parte semper portare absconsam, et hoc ideo quia
sinistra manus a cunctis magis consuevit tactibus inhonestis et turpibus
abstinere, et in minuto digito prae cunctis digitis mors fertur hominis et vita
manere, et quia singuli tenentur amantes suum amorem retinere secretum.
Similiter si
visitationis inter se amantes utantur epistolis, propriorum nominum etiam
scriptione abstineant. Praeterea, si ob aliquam causam ad dominarum devenerint
amantes iudicia, amantium personae nunquam debent iudicantibus indicari sed sub
indefinita eis prolatione proponi. Sed et mutuas sibi invicem missas epistolas
proprio non debent insignire sigillo, nisi forte habuerint secreta sigilla quae
nulli nisi sibi et suis sint secretariis manifesta, et sic semper illaesus conservabitur
amor.»
* * *
|