8. De
regulis amoris
Nunc ad amoris regulas
accedamus. Regulas autem amoris sub multa tibi conabor ostendere brevitate,
quas ipse rex amoris ore proprio dicitur protulisse et eas scriptas cunctis
amantibus direxisse.
Nam quidam Britanniae
miles dum solus causa videndi Arturum silvam regiam peragraret et ad eiusdem
[domini] silvae fuisset interiora deductus, iuvencula quaedam mira
pulchritudine decorata, ornato residens in equo in capillorum ligatura
inopinate sibi occurrit, quam miles festinanti verbo salutat, et ipsa curiali
sermone respondit. Ait enim puella: «Quod quaeris, Brito, nulla poteris sollicitudine
reperire, nisi nostro fueris suffragatus iuvamine.»
Quo audito repentino
coepit eam rogare sermone, ut ei puella narraret ob quam causam ipse veniret,
et sic postea crederet quod puella dicebat. Cui iuvencula dixit: «Cuiusdam
Britanniae dominae dum postulares amorem, ipsa dixit tibi quod eius nunquam
posses amorem lucrari, nisi ei primitus victoriosum reportares accipitrem, qui
in Arturi curia super aurea dicitur pertica residere.»
Quae omnia Brito firma
responsione fatetur. Ait ergo puella: «Accipitrem quem quaeris habere non
posses, nisi primitus in Arturi palatio proeliando convincas quod dominae
gaudes pulchrioris amore quam eorum aliquis qui in curia demorantur Arturi;
palatium vero intrare non posses, nisi primo custodibus chirothecam
demonstrares accipitris. Sed chirothecam non est habere possibile, nisi contra
duos milites pugnando fortissimos in duplicis pugnae agone obtineas.»
Cui Brito respondit:
«Cognosco me in hoc labore non posse proficere, nisi mihi vestrae manus auxilia
porrigatis. Ideoque me vestro dominatui volo subiicere, supplici a vobis
orationis affatu deposcens ut vestra in hoc facto mihi iuvamina porrigatis, et
ut de vestro mihi concedatis assensu, quatenus vestrae dominationis intuitu
licenter valeam amorem mihi dominae pulchrioris adscribere.»
Cui iuvencula dixit: «Si
tanta tibi esset cordis audacia ut ea, quae diximus, non timeas perscrutari,
posses a nobis quod postulas impetrare.» Cui Brito respondit: «Si mihi
volueritis postulata concedere, omnia mihi successura prosperitatis optata
cognoscerem.»
Cui iuvencula dixit:
«Sit ergo, quod quaeris, tibi plenaria securitate largitum.» Sic tandem ei
osculum porrexit amoris et equum illi, super quo residebat, exhibuit atque
subiunxit: «Hic equus ad omnia te optata loca perducet; te autem oportet sine
omni trepidatione procedere ac tibi repugnantibus cum audacia summa resistere.
Hoc autem studeas
diligenti memoria conservare, ut de duobus prioribus, qui chirothecam
defendunt, assumpta victoria ab eis chirothecam non accipias, sed eam tu ipse
ex aurea columna pendentem accipias; alias enim in proelio non posses palatii
obtinere nec quod desideras adimplere.»
Quibus ita peractis sua
Brito induit arma et commeatu accepto coepit deambulare per silvam. Tandem per
agrestia nimis atque ferocia loca decurrens ad fluvium quendam devenit, qui
mirae latitudinis atque altitudinis erat unda profundus, et cuius prae nimia
sublimitate riparum cuilibet denegabatur introitus.
Iuxta ripae tamen
extrema diutius ambulando devenit ad pontem, qui tali erat forma compositus.
Pons quidem erat aureus et in duabus utrinque ripis capita tenens; medium vero
pontis residebat in aqua et saepius vacillando procellarum videbatur unda
submersum.
Ab illo autem capite,
unde Britonis erat accessus, miles quidam residebat in equo, qui ferocis erat
aspectus. Quem Brito urbano satis verbo salutat, sed ipse resalutare Britonem
contempsit. Ait enim: «Quid quaeris, armate Brito, ex tam longinquis partibus absens?»
Cui Brito respondit:
«Fluvium per pontem transire laboro.»
Cui pontanus ait: «Immo
quaeris mortem, quam nullus hic potuit extraneus evitare. Si tamen retro velis
abire armaque cuncta dimittere, tuae iuventuti misericorditer indulgebo, quae
te in aliorum rura et extranea regna improvida simplicitate deduxit.»
Cui Brito respondit: «Si
arma deponerem, nulla tibi foret digna victoria laude, si armatus repellas
inermem; sed si armato poteris transitum prohibere communem, tunc gloriosa
esset tibi victoria iudicanda. Nam, si pacificus mihi non patuerit pontis
ingressus, viam aperire non nisi gladio conabor.»
Pontanus vero hoc
audiens quod iuvenis gladio transitum postulabat, coepit fremere dentibus et
magno furore versari, et ait: «Male huc te, iuvenis, Britannia misit, quia in hac
solitudine gladii morte peribis, nec tuae unquam dominae huius regni scies
redicere nova.
Heu tibi, miser Brito,
qui non es veritus ad feminae cuiuscunque suasum tuae mortis appetere loca», et
cogens contra Britonem calcaribus equum ipsum acuto coepit impetere gladio et
crudeli verberatione concutere; quin etiam Britonis clipeo vehementer alliso
per eius lateris carnem sibi viam gladius transeundo peregit, binas etiam
plicas loricae confringens, sicque sanguis coepit abundanter vulneris emanare.
Iuvenis vero vulneris
dolore pertactus versus pontis militem lanceae direxit acumen, et eius acriter
pugnando perforavit intrinseca et ipsum ex equo turpiter prostravit in herbam.
Cui quum vellet caput Brito penitus amputare, humillima utens prece pontanus
veniam a Britone meruit impetrare quaesitam.
Ex altera vero fluminis
parte quidam stabat immensae magnitudinis homo, qui, quum vidisset pontanum a
Britone superari et eundem Britonem pontis transitum cerneret ascendisse,
pontem [scilicet] aureum tanta coepit fortitudine agitare quod saepissime sub
aquis non poterat apparere submersus.
Brito vero plurimum
super equi bonitate confisus in pontis transitu viriliter procedere non
desistit, qui post multi laboris angustias plurimasque submersiones per equi
conanima tandem est ad pontis extrema deductus, ibique pontis agitatorem
suffocavit in aqua et sibi proprii lateris, prout melius potuit, vulnera
colligavit.
Post haec Brito per
prata coepit equitare pulcherrima et post decem stadiorum iter in pratum
devenit amoenum, ubi omnia florum genera redolebant. In hoc autem prato erat
palatium mira dispositione compositum, rotundum scilicet et omni formositate
decorum.
Ex nulla tamen palatii
parte potuit conspicere portam vel habitatorem quemcunque videre; ac in eisdem
pratis mensas invenit argenteas et super illis omnia ciborum potusque genera
praeparata et albissimis circumventa gausapibus. In eodem vero prato iucundo
concha residebat argenti purissima, in qua sufficienter equi potus et pabula
consistebant.
Equo igitur ad pastum
appulso omni palatium circuivit ex parte; sed, quum domus ingressum indiciis
nullis posset agnoscere locumque cerneret penitus habitatione vacare, edendi
appetitus iniquitate compulsus ad mensam accessit et inventum avidissime coepit
assumere cibum.
Et statim adhuc modico
[tempore] ab eo comestionis assumpto porta velociter est aperta palatii, quae
sui apertura conquassatione tanta resonuit, quod quasi tonitrua videbantur ex
propinquis partibus orta, et confestim per eandem exiit portam homo quidam
staturae similis giganteae cuprinam ponderis immensi clavam manibus gestans,
quam velut festucam sine labore corporeis instrumentis agitabat; qui etiam
discumbenti iuveni dixit: «Quis tu tantae praesumptionis homo, qui ad haec
regia veritus non es accedere loca, et in regia mensa militum tam audacter et
irreverenter stipendia sumis?»
Cui Brito respondit:
«Cunctis abundanter regia debet esse exposita mensa, nec cibum regiumque potum
decet alicui denegari. Nam et mihi licet de stipendiis, quae militibus sunt
parata, praesumere, quia militaris sola me cura detentat, meque per has partes
militaris labor exagitat. Duplici ergo ratione inurbane conaris regiam mihi
contradicere mensam.»
His ostiarius ita
respondit: «Licet ista sit regia mensa, non tamen in ea decet discumbere
quemquam nisi illos qui huic sunt palatio deputati, qui etiam neminem ulterius
transire permittunt, nisi primitus pugnam cum palatii custodibus committat et
vincat. Nam,
si aliquis hic pugnando succumbit, nullum sibi posset esse remedium. A mensa
ergo resurgens ad propria remeare festina vel ultra pugnando transire ac, quae
tui causa fuerit adventus, mihi veraciter indicare.»
Cui Brito ait: «Ego
quidem chirothecam quaero accipitris, et haec fuit mei adventus occasio.
Chirotheca vero accepta ulterius transire contendo et in Arturi curia
accipitrem victor assumere. Ubi est dictus palatii custos ad ulteriora mihi
loca contradicturus accessum?»
Ostiarius vero
respondit: «O stulte! Quanta te ducit insania, Brito! Prius enim mortuus decies reviviscere posses quam ea
quae asseris obtinere. Et ego quidem sum ille palatii custos, qui tua te faciam
penitus opinione frustrari et tua iuventute Britanniam viduari. Tanta enim sum
fortitudine potens quod vix ducenti meliores Britanniae milites possent irato
mihi resistere.»
Cui Brito respondit:
«Quamvis te asseras multa fortitudine potentem, tamen tecum cupio committere
pugnam, ut cognoscere valeas quales producit Britannia viros; licet non
congruat militem cum pedite proeliari.»
Huic ostiarius ait:
«Video quod tuae fortunationis eventus ad haec te loca voluit adducere morti,
ubi plus quam mille mea dextra trucidavit. Et licet non militantium sim numero
deputatus, tecum tamen cupio equitante pugnare, quia, si peditis virtute succumbes,
non immerito crederis qualis qualis militis audacia superandus.»
Cui Brito sic ait:
«Absit quod unquam eques cum pedite certem; nam peditem quemque decet cum
pedite committere pugnam.» Et arma sumens viriliter in obstantem irruit hostem,
cuius clipeum ensis ictu modica laesione damnavit. Palatii vero custos multam
incitatus ad iram exigua Britonis statura contempta, tanta aÎneam clavam
ferocitate vibravit quod Britonis clipeus vi penitus est concussionis attritus,
atque Brito fuit magno timore perterritus. Cogitans vero custos Britonem
ictu secundo perimere feriendi causa iterum arma levavit in altum.
Sed, antequam arma in
Britonem reprimere posset, velocissime Brito et occulto ingenio ense custodem
in brachio repercussit, eius dextram amputatam simul cum clava emisit in
terram, et, quum eum penitus interimere vellet, exclamavit custos et ait:
«Numquid te solum inurbanum militem dulcis Britannia duxit, quoniam victum
gladio perimere quaeris? Nam, si meae volueris parcere vitae, quod quaeris
modico te faciam labore lucrari, ac sine me nil poteris impetrare.»
Cui Brito ait: «Vitam
tibi, ostiarie, indulgebo, si id quod promittis volueris adimplere.»
Ait ergo custos: «Si
modicum exspectare velis, chirothecam tibi festinanter dabo accipitris.»
Cui Brito respondit:
«Latro hominumque deceptor! Nunc veraciter agnosco quod me decipere quaeris. Si
tuam cupis igitur defendere vitam, locum mihi studeas solummodo indicare, ubi
vestra chirotheca reponitur.»
Custos vero Britonem in
palatii secreta deduxit, ubi aurea columna pulcherrima residebat, quae
universam palatii congeriem sustinebat, in qua etiam quaesita chirotheca pendebat.
Qua viriliter apprehensa et in sinistra manu firmata ingens rumor, ululatus et
clamor nemine viso per singulas palatii partes resonare coepit: «Heu heu, nobis
invitis hostis victor cum praeda recedit.»
Et egressus de palatio stratum
ascendit equum arreptoque itinere ad amoenitatis loca devenit, ubi alia erant
prata pulcherrima omnique ornata decore, in quibus palatium aureum consistebat
optima dispositione compositum. Erat enim palatii longitudo cubitorum
sexcentorum, latitudo vero ducentorum. Tectum autem et exteriora cuncta palatii
erant argentea, interiora vero aurea quidem omnia et pretiosis ornata
lapidibus.
Palatium etiam variis multum erat receptaculis
distinctum. In digniori vero parte palatii in aureo throno rex sedebat Arturus,
et circa eum residebant dominae pulchriores, quarum mihi non potuit esse
numerus manifestus, et stabant coram eo milites multi et decori aspectus. In ipso namque palatio
erat aurea pertica pulchra nimis atque formosa, in qua optatus residebat
accipiter, et ibi prope duo canes accipitris ligati iacebant.
Sed antequam ad
praedictum posset devenire palatium, obstabat antemurale quoddam munitissimum
ad palatii nituram adstructum, ad cuius custodiam milites erant duodecim
fortissimi deputati, qui neminem ulterius pertransire sinebant, nisi
chirothecam demonstraret accipitris vel nisi gladio pugnando vellet assumere
viam. Quos quum vidisset Brito, chirothecam eis festinanter ostendit
accipitris. Qui ei aperto itinere dicunt: «Haec quidem via non est tuae vitae
salubris sed penitus inductiva doloris.»
Brito autem quum ad
interiora palatii pervenisset, regem salutavit Arturum. Qui quare venisset
diligenter a militibus interrogatus dixit se causa reportandi accipitrem
accessisse. Cui unus de militibus curiae ait: «Ob quam causam accipitrem
accipere quaeris?» Cui Brito respondit: «Quia dominae gaudeo pulchrioris amore
quam aliquis istius curiae miles.»
Cui ille respondit:
«Ergo, ut accipitrem valeas reportare, primo te oportet istud, quod asseris,
pugnando tueri.» Et ait Brito: «Libenter!» Et clipeo competenti Britoni
praeparato, armati ambo constituti sunt intra palatii munimina, et compulsis
calcaribus equis sibi invicem vehementer occurrunt et confractis clipeis
lanceisque disruptis sibi gladiis repugnando resistunt ac ferri vestimenta
conscindunt.
Post diutinam ergo
luctam palatii miles bino Britonis ictu summo ingenio in capite sine
intermissione percussus tanta coepit oculorum turbatione gravari quod nihil
poterat penitus visu percipere. Quod persentiens Brito insultum audacter et velociter
fecit in eum atque victum ipsum prostravit de equo.
Et apprehenso accipitre
simulque et canibus aspiciens vidit chartulam conscriptam, quae aurea catenula
praedictae inhaerebat perticae colligata, de qua quum diligenter exquireret,
tale promeruit audire responsum: «Haec est [enim] chartula, in qua regulae
scribuntur amoris, quas ipse amoris rex ore proprio amatoribus edidit. Hanc te
asportare oportet et regulas amantibus indicare, si pacificum volueris
accipitrem reportare.»
Qua etiam sumpta et
abeundi curialiter accepta licentia ad silvae dominam modico temporis spatio
sine alicuius contradictione reversus est. Quam in eodem quidem nemoris loco
repperit, in quo primitus eam ambulando dimisit.
Quae quidem de accepta
victoria non mediocriter gaudens Britonem abire dimisit et ait: «De licentia
mea recede, carissime, quia dulcis te Britannia quaerit.
Rogo tamen ne gravis
tibi videatur abscessus, quia quandocunque ad haec volueris solus accedere
loca, me semper poteris habere praesentem.» Qui osculo assumpto atque ter
decies repetito Britanniam versus gaudens iter direxit amoenum. Postmodum vero
regulas quae in charta reperiuntur adscriptae conspexit, et eas iuxta
superioris responsi tenorem cunctis amatoribus divulgavit.
Sunt autem regulae tales:
I.. Causa coniugii ab
amore non est excusatio recta.
II. Qui non zelat amare
non potest.
III. Nemo duplici potest
amore ligari.
IV. Semper amorem
crescere vel minui constat.
V. Non est sapidum quod
amans ab invito sumit coamante.
VI. Masculus non solet
nisi plena pubertate amare.
VII. Biennalis viduitas
pro amante defuncto superstiti praescribitur amanti.
VIII. Nemo sine rationis
excessu suo debet amore privari.
IX. Amare nemo potest,
nisi qui amoris suasione compellitur.
X. Amor semper consuevit
ab avaritiae domiciliis exsulare.
XI. Non decet amare
quarum pudor est nuptias affectare.
XII. Verus amans
alterius nisi suae coamantis ex affectu non cupit amplexus.
XIII. Amor raro
consuevit durare vulgatus.
XIV. Facilis perceptio
contemptibilem reddit amorem, difficilis eum carum facit haberi.
XV. Omnis consuevit
amans in coamantis aspectu pallescere.
XVI. In repentina
coamantis visione cor contremescit amantis.
XVII. Novus amor veterem compellit abire.
XVIII. Probitas sola
quemque dignum facit amore.
XIX. Si amor minuatur, cito deficit et raro convalescit.
XX. Amorosus semper est
timorosus.
XXI. Ex vera zelotypia
affectus semper crescit amandi.
XXII. De coamante
suspicione percepta zelus et affectus crescit amandi.
XXIII. Minus dormit et
edit quem amoris cogitatio vexat.
XXIV. Quilibet amantis
actus in coamantis cogitatione finitur.
XXV. Verus amans nil
bonum credit nisi quod cogitat coamanti placere.
XXVI. Amor nil posset
amori denegare.
XXVII. Amans coamantis
solatiis satiari non potest.
XXVIII. Modica
praesumptio cogit amantem de coamante suspicari sinistra.
XXIX. Non solet amare quem nimia voluptatis abundantia vexat.
XXX. Verus amans assidua
sine intermissione coamantis imaginatione detinetur.
XXXI. Unam feminam nil prohibet
a duobus amari et a duabus mulieribus unum.
Has autem regulas, ut
dixi, secum Brito praefatus adduxit et ex parte regis amoris illi dominae, pro
cuius amore tantas fuerat passus angustias cum ipso repraesentavit accipitre.
Quae etiam ipsius militis agnita fide plenaria ac eiusdem strenuitatis audacia
plenius intellecta labores illius suo remuneravit amore, et curia dominarum
plurimarum atque militum convocata regulas praedictas patefecit amoris et eas
singulis amantibus sub regis amoris interminatione firmiter conservandas
iniunxit.
Quas quidem universae
curiae plenitudo suscepit et sub amoris poena in perpetuum conservare promisit.
Singuli etiam, qui ad curiam vocati
convenerant, regulas iam dictas in scriptis reportaverunt et eas per diversas
mundi partes cunctis amantibus ediderunt.
|