LIBER TERTIUS – DE REPROBATIONE
AMORIS
Si haec igitur, quae ad
nimiam tuae petitionis instantiam vigili cogitatione conscripsimus, Gualteri
amice, attenta curaveris aure percipere, nil tibi poterit in amoris ante
deficere. Nam
propter nimiae dilectionis affectum tuis penitus cupientes annuere precibus
confertissimam plenamque amoris doctrinam in hoc tibi libello edidimus. Quod nos ideo fecisse
cognoscas, non quod amare tibi vel alicui hominum expedire credamus, sed ne
nostram in aliquo valeas arguere tarditatem; immo totam illius credimus
deperire utilitatem, qui suos in amore labores expendit.
Taliter igitur
praesentem lege libellum, non quasi per ipsum quaerens amantium tibi assumere
vitam, sed ut eius doctrina refectus et mulierum edoctus ad amandum animos
provocare a tali provocatione abstinendo praemium consequaris aeternum et
maiori ex hoc apud Deum merearis munere gloriari. Magis enim Deo placet qui
opportunitate non utitur concessa peccandi, quam cui delinquendi non est
attributa potestas.
Sapiens ergo quilibet
amoris cunctos pluribus ex causis actus tenetur abiicere et eius semper obviare
mandatis, et imprimis ea scilicet ratione cui nulli resistere fas est. Nullus enim posset per
aliqua benefacta Deo placere, quousque voluerit amoris inservire ministeriis.
Odit namque Deus et
utroque iussit testamento puniri, quos extra nuptiales actus agnoscit Veneris
operibus obligari vel quocunque voluptatis genere detineri. Quod ergo bonum ibi
poterit inveniri, ubi nihil nisi contra Dei geritur voluntatem?
Heu quantus inest dolor,
quantave nos cordis amaritudo detentat, quum dolentes assidue cernimus propter
turpes et nefandos Veneris actus hominibus coelestia denegari! O miser et
insanus ille ac plus quam bestia reputandus, qui pro momentanea carnis
delectatione gaudia derelinquit aeterna et perpetuae gehennae flammis se
mancipare laborat!
Cernas ergo, Gualteri,
et acuto mentis disquiras ingenio, quanto sit praeferendus honore, qui coelesti
rege contempto eiusque neglecto mandato pro mulierculae cuiusdam affectu
antiqui hostis non veretur se vinculis alligare. Nam, si voluisset Deus sine
crimine actus fornicationis exerceri, sine causa praecepisset matrimonia
celebrari, quum magis per illum modum quam per matrimonia Dei posset populus
multiplicari.
Cuiuslibet igitur hominis
satis est admiranda stultitia, qui pro vilissimis Veneris [amplectendo]
terrenis hereditatem amittit aeternam, quam ipse Rex coelestis cunctis
hominibus proprio sanguine recuperavit amissam. Immo ad summam scimus
verecundiam pertinere viventis et Dei omnipotentis iniuriam, si carnis
illecebras et corporis voluptates secutus ad Tartareos iterum laqueos elabatur,
ex quibus laqueis pater ipse coelestis semel eum unigeniti filii sui sanguinis
effusione salvavit.
Praeterea constat amatoribus
rationem quoque obstare secundam. Nam ex amore proximus laeditur, quem ex
mandato divino quisque tanquam se ipsum iubetur diligere. Immo et sine legis
iussu mundana scilicet inspecta utilitate proximos amare tenemur; nemo enim
modico etiam tempore proximorum posset necessitate carere.
Tertia quoque ratio
amorem cunctis evitare suadet. Nam exinde unus ab altero divertitur amicus, et
inimicitiae inter homines capitales insurgunt, nec non et homicidia malave
multa sequuntur. Nullus enim tanto dilectionis alicui vel amicitiae vinculo
colligatur, si cognoverit ipsum pro suae uxoris vel filiae vel propinquae
instanter esse amore sollicitum, quin statim contra ipsum incipiat odii livore
moveri et indignationis venena concipere.
Sed qui propter obsequia
carnis honorem praetermisit amici, sibi tantum vivere creditur, et ideo tanquam
humani generis inimicus ab omni videtur homine deserendus et ad instar bestiae
venenosae fugiendus. Quid enim tam necessarium tamve utile hominibus invenitur quam amicos
habere securos? Nam Cicerone testante non ignis neque aquae usus videtur in
tantum hominibus necessarius quantum amicorum solatia.
Nam si unus inter
cunctos homines alicui reperitur amicus, super omni thesauro pretiosior
invenitur; nihil enim in orbe tantum valet quod vero possit comparari amico.
Multi tamen nomine vocantur amici qui nominis vacuantur effectu, quia ipsorum
amicitia temporis opportunitate resolvitur. Verus autem amicus in amici
adversitatibus fidelior invenitur et efficitur in omni turbatione constantior.
Huic autem sententiae
proverbium illud alludit antiquum:
«Quum fueris
felix, multos numerabis amicos,
Tempora quum
fuerint nubila, solus eris.»
Quid ergo valeat vel
prosit amicus eloquens tibi Tullius in amicitiae libro demonstrat. Unde
amicitiae utilitate atque opportunitate percepta manifeste cognoscere poteris
qualis vel quantus inter homines sit reputandus, qui amicitiam carnis voluptati
luxuriando postponit.
Alia quoque ratio crimen
nobis contradicit amoris. Nam, quum omnia crimina ipsam animam tantum de sui
soleant inquinare natura, istud crimen solum animam simul cum corpore foedat;
ergo super omnibus est criminibus evitandum, unde non immerito evidenter divina
clamat auctoritas crimen nullum esse gravius fornicatione repertum.
Sed alia quoque ratione
amor fugiendus videtur. Qui amat enim vehementi quadam servitute ligatur et
quasi omnia suo nocitura timet amori, et eius animus pro modica vehementer
suspicione gravatur, et cor suum interius graviter iaculatur. Omnem namque
extraneorum collocutionem vel deambulationem aut insolitam commorationem amans
in coamante ex amoris zelo timescit, quia «Res est solliciti plena timoris
amor».
Nil enim facere vel
cogitare audet quod modice voluntati adversetur amantis, quia semper timet
amans ne sui voluntas atque fides alteretur amantis, et hanc cogitationem
amanti non potest vigilia neque somnus auferre. Quem enim vere gladius
pertingit amoris, de coamantis cogitatione continua sine intermissione
quassatur nullisque divitiis nullove in hoc saeculo tantum posset honore beari
vel aliqua dignitate, quantum si iuxta proprii animi voluntatem suo recte fruatur
amore.
Nam etsi mundum
universum lucretur amator, sui autem amoris detrimentum vel aliquod patiatur
adversum, omnia tamen pro summa reputaret inopia, nihilque sibi credit [ad]
egestatem posse nocere, donec suae voluntati bene concordaverit amor, omniaque
timet amans agere vel narrare, unde quacunque ratione coamantis animus
concitari posset ad iram vel qualibet occasione moveri.
Quis ergo tam fatuus
reperitur et amens qui conetur illud appetere, quod tam feroci servitute cogit
hominem alienae se potestati subiicere et alterius in cunctis penitus arbitrio
colligari? Praeterea, etsi ex amore quandoque non offendatur amicus, quia forte
in extraneam personam extenditur amor amici, mutuas tamen amicitiae vices
agnoscere non posset amicus, donec in amico verus dominabitur amor.
Quem enim amoris iacula
tangunt nil aliud cogitat nec sibi utile credit nisi coamanti placere et eius
semper ministeriis inservire, et in amore neglectum vel amissum sibi male compensat
amicum. Sibi ergo et coamanti suae tantum miser ille vivere iudicatur, qui
aliorum omnium utilitatem et amicitiam negligendo eam in unius mulieris amore
compensat, et ideo non immerito ab omni videtur negligendus amico, immo penitus
ab omni homine declinandus.
Alia iterum ratio
inimica videtur amori. Nam ex amore detestabilis procedit egestas, et ad
inopiae carcerem devenitur. Amor hominem inevitabili quadam necessitate constringit
danda indifferenter et non danda praestare, quod quidem non est largitas sed
prodigalitas ab antiqua prudentia nominatur, quam divina scriptura docente
vitium constat esse mortale, cui sufficere nulla posset abundantia rerum, et
ideo quemlibet irreverenter ad egestatis ima deducit, et sic per fas et nefas
homines angit accumulare divitias, unde suum paupertas pascat amorem et suum in
saeculo conservare possit honorem illaesum.
Qui enim plurimis
consuevit abundare divitiis multisve suae carnis et mundi gaudiis delectari, si
ad inopiae postmodum tenebras elabatur, totus sibi mundus videtur obscurus,
nullumque veretur committere crimen, ut fortunam divitiarum recuperare possit
amissam, per quas prioribus valeat gaudia similia celebrare, nec excogitari
posset in mundo nefas quod committere dubitaret amator, si propter illud ad
rerum opulentiam reducatur egestas, unde suum possit enutrire amorem. Cave ergo
talem antecedentem quaerere causam, cuius commode non possis evitare sequentia.
Videas etenim quis
reputetur homo post latrocinia, rapinas furtave aliaque nefanda commissa, et
qua fronte valeat inter homines commorari qui praedictorum vitiorum reperitur
crimine reus. Sed et quid magis contemptibilem quemlibet reddit hominibus quam
si aliquis pro mulieris amore obscura cogatur inopia laborare?
Est et alia satis ratio
potens quae cuilibet obstat amanti, quia cunctis amor in vita poenam
intolerabilem praestat hominibus et maiores in immensum poenas post mortem
facit subire defunctos. O quam mirabile debet cunctis illud sapere bonum, quod
viventibus poenam sine intermissione promittit et morientibus cruciatus minatur
aeternos, illamque amantibus universis spondet hereditatem, quam in tenebris
exterioribus sitam evangelica scriptura demonstrat, ubi scilicet fletus et
stridor dentium erit!
Si volueris, Gualteri,
consiliis acquiescere meis, talia bona quidem aliis sumenda relinquas. Quas autem
poenas vivendo patiuntur amantes, licet plurimum sit superius enarratum, tamen
non mihi videtur quemquam posse plenius erudiri nisi fuerit magistra
experientia eruditus.
Alia quoque intenditur
ratione amorem penitus esse vitandum, quia honestas et continentia carnis inter
ipsas adnumerantur virtutes; ergo et eius contrarium, luxuria scilicet et
carnis voluptas, necessario inter vitia computantur. Est igitur ab omni prorsus
homine fugiendus, quia nil magis cupiunt homines in orbe degentes quam nomen
inter gentes habere laudabile, ac famam per orbem plurimum divulgari.
Famam vero suam nemo
poterit conservare lucidam vel illaesam vel bonum nomen inter homines
possidere, nisi virtutum fuerit ornatu vestitus. Virtutum autem nullus posset
ornamenta tenere, si minimi quoque vitii nigredine maculetur. Nam virtus et
vitium «non bene conveniunt nec in una sede morantur».
Immo amplius procedere
volo, quod tam in sene quam in iuvene, tam in clerico quam in laïco, tam in
pedite quam in milite, tam in femina quam in masculo castitas et honestas ac
corporalis laudatur integritas et carnis corruptela damnatur.
Nec enim aliquis tam
altissimae feminae lucrari posset amorem quod eius inde fama inter bonos ac
prudentes in omni curia non capiat summa ratione defectum. Quare ergo petis amorem,
si apud Deum et homines inde reprobus inveniris atque blasphemus? Certe non ob aliud, nisi
ut cum Deo mundi valeas amittere famam.
Mulier quoque si amoris
coeperit inservire ministeriis nullo sibi modo reputatur ad laudem, etiam si a
stirpe regis ametur. Immo quamvis in masculis propter sexus audaciam amoris vel
luxuriae toleratur excessus, in mulieribus creditur damnabile crimen et eius inde
fama supprimitur, et ab omni sapientia meretnix illa iudicatur immunda et
contemptui prorsus habetur.
Alio quoque modo iterum
reprobamus amorem. Recte namque intuentibus et vestigantibus rem diligenter nullius criminis
notatur excessus, qui ex ipso non sequatur amore. Nam constat homicidium et
adulterium inde saepius provenire; periurium quoque provenit inde, quia saepe
in proditione et amoris intuitu iuramenta praestantur, quae non iuramenta,
sanctorum patrum hoc regulis indicantibus, sed potius periuria reputantur.
Quod furtum etiam ex
amore proveniat septima ratio de amoris reprobatione superius enarrata
demonstrat. Sequitur inde quoque [et] testificatio falsi; non est aliquod
mendacii genus, quo amoris necessitate exigente non mentiantur amantes. Iram
quoque et odium similiter exinde provenire satis omnibus est manifestum.
Sed et constat incestus
inde maxime provenire; non enim reperitur aliquis adeo divinis eloquiis
eruditus, si maligno spiritu concitante amoris aculeis incitetur, qui contra
mulieres cognatas sibi et affines ac Deo dedicatas feminas sciat unquam frena
continere luxuriae, et hoc satis per assidua experimenta videmus. Idolorum
etiam servitus manifestissime provenit ex amore, et hoc sapientissimi Salomonis
demonstrat exemplum, qui mulierum amore ad deos non est veritus accedere
alienos ac tanquam bestialis sacrificia mutis idolis ministrare.
Sed si ei hoc potuit
evenire quem Deus prae omnibus aliis sapientiae voluit maturitate ac
moderatione gaudere, quae poterit nos defensare tuitio, qui eius comparatione
rudes credimur et quasi sub alterius disciplina degimus? Nam, ubi viride cognoscis
arescere lignum, ibi aridum adustione consumitur.
Sed et alia ratio
insidiari plurimum videtur amori. Quum enim ex amore mala cuncta sequantur,
nullum penitus hominibus inde video procedere bonum, quia delectatio carnis,
quae inde multa aviditate suscipitur, non est de genere boni, immo constat esse
damnabile crimen, quae etiam in coniugatos ipsis vix cum veniali culpa sine
crimine toleratur, propheta testante qui ait: «Ecce enim [et] in iniquitatibus
conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.»
Amorem praeterea tali
argumento confundimus. Amor enim non solum facit homines coelesti hereditate
privari, sed etiam huius saeculi penitus subducit honores. Clericus enim adeo
nullus invenitur generosus vel tanta prosapia clarus, si amoris noscatur vacare
ministeriis et carnis voluptatibus inservire, qui ecclesiasticos facile
consequatur honores; immo acquisito meretur penitus honore privari et multa
inter homines infamia denotari.
Laïcus etiam nemo posset
tanta honestari prudentia vel probitate laudari, si constet eum carnis vitio
maculari, qui prioris famae praeconia non amittat et quolibet honoris officio
minus reputetur idoneus. Mulier quoque quantumcunque nobilis, prudens atque
decora, si eius animus quantumcunque sciatur alicui fuisse ligatus amore, ob
omni homine contemptibilis iudicatur, et eius copulam probus quisque recusat.
Ad haec, amator quilibet
ad omnia tardus reperitur et piger, nisi sint talia quae ad usum pertinere
videantur amoris. Negotia namque amorosus sua nec ullius curat amici nec, si
aliquis ei de quocunque facto loquatur, ipsius dictis intentas adhibet aures,
nec precantis solet ad plenum verba percipere, nisi aliquid de suo referendo
loquatur amore.
Tunc etenim si continuo
secum uno mense loquatur non unum iota de omni fabulatione dimitteret. Tanta
namque aviditate suscipit verba de coamante relata quod assiduitate quoque
multa loquendi eius nunquam fatigatur auditus.
Praeterea ipsum Deum
sine omni dubitatione castitatis et pudicitiae caput esse scimus atque
principium; diabolum vero amoris et luxuriae auctorem esse scriptura referente
cognovimus. Et ideo auctoris quoque ratione tenemur in perpetuum pudicitiam
conservare et castitatem, luxuriam penitus evitare, quia quod diabolo auctore constat
esse perfectum nihil posset hominibus parare salubre nec aliquid conferre
laudandum.
Quod autem Deo auctore
perficitur, malum nullo modo posset sortiri effectum vel quidquam hominibus
parare sinistrum. Sciatis ergo quod mentis caecitate laborat qui Dei obsequiis
derelictis diaboli satagit servitiis inhaerere. Diabolus enim suis militibus
multa promittit atque suavia, postmodum eis nimis solvit amara et promissis
semper contraria facit, quoniam ipse ab initio mendax fuit et in veritate non
stetit.
Quin etiam retributionem
miserabilem consuevit sibi servientibus exhibere. Qui enim plura sibi obsequia
praestat, maiores ab eo meretur poenas recipere et maiores perpeti cruciatus;
et econtra qui maiores sibi facit offensas, eum sibi magis cognoscit esse
subiectum. Sed [et] quoque ipse diabolus similis esse latroni asseritur suum
viatori securum spondenti ducatum, qui praemio ducatus accepto ipsum ad loca
hostium deducit ductumque relinquit ac cum ipsis hostibus spolia sortitur et
praedam.
Nam eodem modo diabolus
suis militibus et post eum ire volentibus dulcia proponit atque suavia et eos
quodam modo reddit de impunitate ac longa vita securos, postmodum praemio sui
ducatus accepto, id est peccatorum eis aere firmiter obligatis, ad insidiarum
eos loca deducit, id est ad mortem, ubi daemonum hostiles hominibus insidiae
praeparantur, et eos in hostium derelinquit insidiis et cum hostibus spolia
partitur et praedam, quia ipsos suae fraudis ingeniis ad Tartara et [cum]
daemonum potestatem deductos cum aliis Tartareis potestatibus statutis poenis
affligit.
Deus autem non sic, sed
pro bonis promissis atque suavibus optima nobis et suavissima solvit, quin ipse
est via, veritas et vita, et ideo non immerito uberiori solutione sua nobis
promissa persolvit, et quicunque illius se vult comitatui plena fide
committere, nullius hostis patietur insidias sed ad optata loca securus et ad
gloriam deducetur aeternam. Merito ergo quisque tenetur amorem luxuriaeque
actus abiicere et corporis pudicitiam penitus amplexari.
Amor praeterea
inextricabiles consuevit hominibus et mortales guerras parare ac perpetuae
pacis foedera removere. Saepe quoque urbes magnas et egregias arcesque munitas
et castra tutissima subvertit et multam divitiarum fortunam sine possidentis
largitione ad egestatis infortunia ducit multosque cogit commissum luere
crimen, quos peccatum nec sui nec parentum potest [ulla] ratione contingere.
Plus etiam mali potest
ad haec in amore notari. Amor enim inique matrimonia frangit et cogit sine
causa ab uxore avertere virum, quos Deus lege data firmiter non posse statuit
ab homine separari. Ait enim scriptura: «Quos Deus coniunxit, homo non
separet.» Immo iam plures novimus coamantium eos amore cogente in uxoris
interitum cogitare ac eas crudelissima trucidatione necare, quod cunctis
constat scelus esse nefandum.
In hoc enim saeculo
nihil debet aliquis homo tanta affectione diligere quanta uxorem quae legitimo
est sibi iure coniuncta. Nam cum viro
carnem unam Deus indicavit uxorem et aliis cunctis relictis uxori iussit
adhaerere maritum. Ait enim: «Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori
suae, et erunt duo in carne una [persona].»
Praeterea cum uxore sine
crimine libidinem superamus et incentiva luxuriae absque animae macula
removemus, prolemque legitimam ex uxore cognoscimus, quae nobis viventibus et
morientibus digna solatia praestat, et in ea Deus ex nobis sibi poterit
agnoscere fructum. Sed et licet quandoque proles ex fornicatione sequatur, tamen patri nulla
potest afferre solatia, quum ab eius etiam hereditate pellatur.
Immo filii ex
fornicatione progeniti parentis ignominia referente scriptura dicuntur. Sed nec
ipsi Deo tales filii creduntur accepti, sicut evidenter videtur nos sacra
scriptura docere, quae dicit: «Adulterorum filii abominabiles sunt Deo.»
Quum igitur omnia sequantur
ex amore nefanda, nullumque inde bonum evenire cognoscatur sed infinitas
hominibus procedere poenas, cur, stulte iuvenis, quaeris amare et te Dei gratia
et aeterna hereditate privare? Carissime ergo discas amice et corporis
pudicitiam conservare atque carnis voluptates animi superare virtute et tuum
vas immaculatum Domino custodire.
Nam etsi tanto carnis
ardore vexeris, ut corporis continentia nimis res videatur difficilis, si
[merito] mihi volueris consulenti parere, et continentiae carnis sine mora et
pudicitiae tibi facilis erit amplexus, et carnis voluptatem sine magna poteris
difficultate repellere. Nunquam ergo te ad delectationem carnis tua te
cogitatio ducat, loca etiam, tempora et personas, quae causam valeant inducere voluptatis
et occasionem libidinis concitare semper penitus evitare memento.
Sed si loci opportunitas
et rei non speratus eventus ad carnis opera mulieris te repraesentatione
compellat, statim voluptatem viriliter compescere cura et opportunitatis
instantis loca dimittere. Sed si te coeperint carnis incentiva vexare, cave ne
voluptatem sequatur effectus, vel rei te valeat inquinare consensus.
Nam [et] si in luxuriae
conflictu paucis vicibus constans reperiaris et victor, raros vel nullos
postmodum ab ea patieris insultus. Res enim talis luxuria est quam persequendo
vincimur et fugiendo fugamus. Ergo si haec quae dicuntur cordis volueris aure
percipere, facile tibi erit luxuriae motibus obviare.
Absit enim hominem tanta
nobilitate generis decoratum tantave probitate refultum Veneris posse contagio
maculari et fornicando mulieris admixtione foedari vel ipsius labe foedissima
inquinari. Mulieris enim qualitatem sive statum districtius agitare nil foedius
vel magis taediosum reperitur in orbe.
Sed haec omittamus ad
praesens, ne qualitercunque credamur in eis accusare naturam, et quia cuilibet
sunt manifesta prudenti. Sola enim haec ad praesens est intentio nostra amorem
tibi penitus dissuadere ac corporis te pudicitiam admonere.
Quod si potentia
cooperante divina pro nostra poterimus voluntate perficere, nil nobis in hac
vita posse gratius evenire cognoscas, quia corporis pudicitia et abstinentia
carnis res est, quam apud Deum et homines expedit cunctis habere et eam modis
omnibus conservare, quin ea neglecta nullum in homine bonum posset esse
perfectum plene.
Et si aliquis in se ipso
illam constat habere, multi per eam in homine excessus operiuntur, et varia
quoque crimina tolerantur. Nam, si homo pudicus inveniatur et largus, nullius
detractionibus posset de facili vulnerari vel eius laudibus derogari. Sapiens ergo eris, si
istud studeas magno adipisci labore, quod cuncta bona quae in homine inveniuntur
exornat et multos per sui potentiam in quolibet occultare novit excessus.
Ne mireris quod dixi
pudicum, addidi quoque et largum; nam sine largitate omnis in homine virtus
mortua videtur et laudis infructuosa iacere, Iacobi apostoli auctoritate
testante: «Omnis fides sine operibus mortua est.» Sic et omnis sine largitate
virtus nulla putatur.
Alia quoque ratio
evidenter videtur arguere amantes. Nam ex amore et Veneris opere corpora
debilitantur humana, et ideo homines efficiuntur in bello minus potentes.
Debilitantur homines ex amore triplici satis rationabili causa; nam ex ipso
Veneris opere, ut physicalis monstrat auctoritas, corporis plurimum potentia
minoratur, sed propter amorem corpus minoris cibi et potus assumptione
nutritur, et ideo non immerito debet esse potentiae brevioris.
Praeterea tollit amor
etiam somnum et omni solet hominem privare quiete. Sed ex privatione somni
sequitur in homine digestio mala et corporis debilitatio multa; et hoc ex ipsa
nominis somni rationabili physicali possumus definitione cognoscere. Est enim
somnus, ut ait Iohannicius, quies animalium virtutum cum intensione naturalium;
ergo privatio somni nil aliud est nisi animalium virtutum fatigatio cum
diminutione naturalium.
Quarta dici potest
ratione non inepte corpora hominum debilitari. Nam propter peccatum omnia dona
Dei credimus in homine minorari, et tempora vitae hominis abbreviari. Quum
igitur hominibus magnum sit corporis potentia donum atque praecipuum, non recte
agis, si talia tibi assumere quaeris per quae hoc praecipuum munus in te valeat
quacunque ratione deficere vel quomodolibet attenuari.
Ex amore autem non solum
haec praedicta sequuntur, sed ex eo quoque corporis aegritudo procedit. Nam ex
mala digestione interius turbantur humores, et inde febres et aegritudines
infinitae nascuntur. Somni quoque amissio cerebri et mentis saepissime
alterationes inducit, unde homo efficitur amens et furiosus.
Sed nimia diei et noctis
cogitatio, quam universi habent amantes, inducit cerebri quoque defectum, et
aegritudines corporis inde procedunt. Sed memini me quodam tempore in dictis
quibusdam physicalibus invenisse quod propter Veneris opera homines tempore
breviori senescunt, et ideo te ad non amandum precibus admonere contendo.
Alia quoque ratione te
non amare compello, quia sapientia propter amorem suum in sapiente perdit officium.
Nam, quantumcunque sit aliquis sapientia plenus, si ad Veneris opera deducatur,
nescit habere modum vel sua sapientia motus luxuriae moderari aut actus
mortiferos refrenare. Immo magis sapientes insanire dicuntur amore et ardentius
carnis voluptates implere quam qui minori scientia gubernantur.
Sed et magis sapientes
viri, postquam in amore delinquunt, luxuriae contemnere solent excessus, quam
qui modica sunt scientia fulti. Quis enim Salomone maiori fuit sapientia
plenus, qui tamen sine modo luxuriando peccavit et amore mulierum alienos deos
non timuit adorare?
Sed et quis maior aut
sapientia clarior est David propheta repertus, qui tamen innumerabiles habuit
concubinas, uxorem male concupivit Uriae et eam adulterando stupravit virumque
ipsius tanquam perfidus homicida necavit? Quis ergo mulierum amator suam sciret
cupidinem moderari, si in viris tanto sapientiae dogmate fultis pro mulierum
amore sapientia suum non novit officium nec modum potuit luxuriando servare?
Amatores iterum alia
ratione confundimus. Amorem namque mutuum, quem in femina quaeris, invenire non
poteris. Non enim aliqua unquam dilexit femina virum nec amanti mutuo se novit
amoris vinculo colligare. Mulier [quoque] namque quaerit in amore ditari, non
autem coamanti placita solatia exhibere; nec istud debet aliquis admirari, quum
de natura procedat.
Nam et mulieres omnes de
sexus generali natura tenacitatis et avaritiae vitio maculantur et pecuniae
quaestui et lucris attentae sunt vigilique aure sollicitae. Mundi namque partes
plurimas circuivi ac diligenti examinatione disquirens aliquem reperire non
potui, qui mulierem aliquam se asserat invenisse, quae sponte non oblata
instanti postulatione non exigat, et si oblata vel exacta plenaria munera non
agnoscat, quae ab amore non retardet incepto.
Sed etsi mulieri
substantiam largitus fueris infinitam, si tantum in soliti muneris te viderit
praesentatione remissum vel ad inopiam te iam devenire cognoverit, incognitum
te quasi alienigenam reputabit et in omnibus sibi eris taediosus atque nocivus.
Sed et
nulla posset femina reperiri quae tanta tibi affectione iungatur vel tanta
constantia solidetur, si aliquis ad eam quaecunque munera offerendo accedat,
quae suo fidem servet amori.
Tantus enim in
mulieribus ardor avaritiae manet, quod larga munera rerum omnia penitus in eis
castitatis claustra dirumpunt. Nam et si manu velis aperta venire, nulla te
mulier eo quod petis vacuum permittet abire. Ac si largas rerum promissiones
omittas, ad mulieres nihil postulaturus accedas, quia etsi regio decoreris
honore, si nil tamen attuleris, nil penitus apud eas impetrare valebis, sed
earum verecundus repelleris ab aula. Nam
ob avaritiam fures omnes sunt mulieres et loculos reperiuntur habere.
Nec invenitur femina tanta generis altitudine
decorari vel dignitatis et rerum fertilitate beari, cuius pudorem oblatio non
frangat argenti, et quam degeneris et abiectae quoque personae subvertere non
possit larga et abundans copia rerum; et hoc ideo quia nulla reperitur femina
dives, sicut nec ebrio unquam satis potasse videtur. Nam etsi terra simul et aqua
penitus verterentur in aurum, vix posset mulieris avaritia mitigari.
Ad haec mulier omnis non
solum naturaliter reperitur avara, sed etiam invida et aliarum maledica, rapax,
ventris obsequio dedita, inconstans, in sermone multiplex, inobediens et contra
interdicta renitens, superbiae vitio maculata et inanis gloriae cupida, mendax,
ebriosa, virlingosa, nil secretum servans, nimis luxuriosa, ad omne malum prona
et hominem cordis affectione non amans.
Est autem mulier avara,
quia non excogitatur in mundo nefas quod ipsa audacter interveniente munere non
committat, nec cuiquam necessitatem patienti sua novit abundantia subvenire.
Facilius enim posses de individuo adamante ungue praecidere quam humano ingenio
quidquam ex reposito mulieris peculio de ipsius voluntate praesumere. Sicut enim Epicurus summum bonum in ventris esse
credit obsequio, ita mulier huius mundi laudes in divitiis credit et rerum
tenacitate finiri.
Nec enim mulier aliqua
tam simplex et fatua reperitur, quae propria non noverit tenacitate avida
custodire et aliena summa ingenii subtilitate lucrari. Immo simplex quidem
mulier in unius venditione gallinae abundantiori cautela procedit quam
sapientissimus iurisperitus in castri alienatione maioris. Sed et nulla mulier
in tanto cuiquam amoris zelo coniungitur quae toto mentis ingenio non laboret
coamantis substantiam exhaurire. Et haec non reperitur regula fallax sed omni
exceptione carere.
Invida quoque mulier
omnis generali regula invenitur, quia semper mulier in alterius feminae
pulchritudine zelo consumitur et rerum felicitate privatur. Nam et si propriae
filiae mulier intelligat pulchritudinem commendari, vix erit quod invidiae
zelus ipsam interius non adstringat.
Et multa convicinarum
[et] mulierum inopia et earum inordinata paupertas sibi videtur opulentia
affluens et abundans copia rerum, unde muliebrem tantummodo sexum proverbium
antiquum voluisse credimus sine omni exceptione notare quod ait:
«Fertilior seges est alienis semper in
agris,
vicinumque pecus grandius uber habet.»
Sed vix contingere
posset quod una mulier [in] morum probitatem vel pulchritudinis formam laudaret
alterius, et, si laudare contingat in uno, in alio statim detractionis verba subiunget,
quae praemissas valeant supprimere laudes.
Et ideo non immerito
sequitur mulierem esse maledicam, quia ex invidia tantum et odio maledicta
sequuntur. Non voluit unquam mulier haec in se frangere iura sed penitus
intacta servare. Nec enim facile posset femina reperiri, cuius unquam noverit
parcere lingua vel detractionis verba tacere.
Et in hoc mulier omnis
suas per omnes credit attollere laudes et propriam accrescere famam, si aliarum
insistat laudibus derogare, quae res manifeste cunctis demonstrat modicum in
mulieribus dogma vigere. Cunctis enim per mundum constat hominibus et est quasi
generalis regula omnibus firmum detractionis verba detractoris tantum laedere
famam et eius opinionem gravare.
Nec propter hoc mulieres
maledicere cessant et laudes inquietare bonorum, ideoque firmiter credimus
asserendum nullam penitus mulierem sapientiae dogma tenere. Nam et omnia quae
solent sapientes habere mulieri sunt penitus aliena, quia omnia temere credit,
et laudibus propriis libenter insistit, et cetera sapientiae contraria gerit,
quod laboriosum esset nobis per singula enarrare.
Rapacitatis quoque vitio
mulier quaelibet inquinatur, quia mulier omnis non solum aliis sed etiam sibi
bene, iuncto marito suis totis elaborat viribus universa sibi bona surripere et
rapta nemini profutura servare. Tanta enim in muliere avaritia dominatur, quod
nunquam credit se contra divinae vel humanae legis statuta venire, sed cum
aliena quaerit iactura ditari.
Immo nemini largiri et
omnia tam iuste quam iniuste acquisita magno studio reservare summam credit
mulier esse virtutem et ab omnibus tanquam bonum esse laudandum, et ab hac
quoque regula non excipitur ulla quoque regina.
Ventris etiam mulier in
tanto manet obsequio quia nulli rei mulier erubesceret assentire, si fuerit de
splendido cibo secura, nec tanta sibi posset esse copia cibi, si appetitus eam
inquietat edendi, quod unquam speret se posse plenarie saturari vel quod in
mensa petat habere sodalem, sed in cibi assumptione occulta quaerit semper et
nimis latentia loca et extra ordinem libenter solet assumere cibum.
Sed licet alias mulierum
sit sexus semper avarus et omni rerum tenacitati suppositus, omnia tamen, quae
habet, avidissime in ciborum lecacitate consumit, nec fuit quandocunque femina
visa quae non in gulae vitio tentata succumberet. Et haec omnia possumus in Eva
prima mulierum cognoscere quae, licet manu divina sine hominis fuerit facto
plasmata, nil tamen magis vetitum timuit assumere cibum, et pro ventris
ingluvie de Paradisi meruit habitatione repelli.
Si ergo illa femina,
quae sine crimine fuit divina manu creata, vitia non potuit compescere gulae, quid
erit in aliis, quas in peccatis mater concipit in alvo, nec unquam sine crimine
vivunt? Sit ergo tibi pro generali regula definitum, quod [in] nihilo facile
poteris in muliere carere, si saepius curaveris eam splendida mensa cibare.
Inconstans etiam mulier
regulariter invenitur, quia nulla mulier tanta super aliquo negotio soliditate
firmatur, cuius fides modica suasione cuiusque non efficiatur in brevi spatio
alterata. Est etenim mulier tanquam cera liquescens, quae semper est formam
novam parata suscipere et ad sigilli cuiuslibet impositionem mutari.
Sed nec ulla posset
mulier te facere tanta promissione securum, cuius voluntas et propositum non
inveniatur brevi momento circa promissa mutari. Nec horae spatio in eodem statu
cuiusque mulieris animus perseverat, unde non immerito Marcianus ait: «Age
enim, rumpe moram, quia varium et mutabile semper femina.»
Non ergo speres de
quacunque mulieris sponsione gaudere, nisi rei primitus sis perceptione
securus. Et ideo non expedit in mulierum sponsione civilia iura servari, sed ad
earum promissiones semper venias cum sacco paratus. Nam illud proverbium
antiquum omni videtur exceptione carere in feminis, scilicet: «Tolle moras,
semper nocuit differre paratis.»
Sed mulieres omnes
cuncta quae dicunt in cordis scimus duplicitate narrare, quia semper alia corde
gerunt quam ore loquantur. Nullus posset homo tanta mulieris familiaritate vel
affectione gaudere, qui eius posset animi secreta cognoscere, vel qua sibi fide
loquatur. Mulier enim neminem confidit amicum et quemlibet credit penitus
deceptorem, et ideo ipsa semper in deceptionis animo perseverat et cuncta quae
loquitur in duplicitate cordis enarrat et mentis plica fatetur.
Nunquam ergo te reddas
in mulieris promissione vel iureiurando securum, quia nulla manet fides in
muliere, sed tuae mentis propositum studeas mulieri semper servare occultum, et
tua sibi noli aperire secreta, [et] ut sic artem arte deludas et eius valeas
excludere fraudem.
Samson enim, cuius
cunctis satis probitas est manifesta, quia mulieri sua non novit celare
secreta, ab ea in cordis duplicitate deceptus ab inimicorum legitur exercitu
superatus, et ab eisdem captus corporis virtute et oculorum simul est visione
privatus. De mulieribus quoque aliis infinitis percipimus, quae suos viros et
amatores eo quod eis sua non noverunt occultare secreta, turpiter in sermonis
duplicitate prodidisse leguntur.
Inobedientiae quoque
vitio mulier quaelibet inquinatur, quia nulla in orbe adeo sapiens et discreta
femina vivit, si ei rei cuiusque interdicatur abusus, quae contra vetitum toto
corporis non conetur adnisu et contra interdicta venire. Unde illud sapientis
eloquium sine omni exceptione locum sibi meruit in feminis invenire, scilicet:
«Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum.»
Sed et legitur quod vir
quidam sapientissimus fuit exosam habens uxorem. Qui causa criminis evitandi
eam nolens propria interimere manu, sciens mulierem libenter in vetita niti,
vas pretiosissimum praeparavit et in eo vinum optimum et odoriferum cum veneno
mixtum apposuit et ait uxori: «Uxor dulcissima, cave ne vasculum praesens
attingas, nec de hoc liquore quomodolibet praelibare praesumas, quia res est
venenosa et humanae contraria vitae.»
Mulier vero vetita
mariti contemnens, quum nondum procul abisset, de inhibito liquore praesumpsit
et sic est penitus interempta veneno. Sed quid ista referimus quum maiora
noverimus? Nonne etenim mulier Eva prima, quae manu quoque fuit formata divina,
et inobedientiae vitio deperiit et gloriam immortalitatis amisit suaque culpa
cunctos successores suos ad mortis deduxit interitum? Si vis ergo mulierem facere
quidquam, ei praecipiendo contraria obtinebis.
Superbia quoque
muliebrem consuevit maculare sexum. Mulier enim superbiae concitatione accensa
nec linguae nec manus novit scelera vel convicia continere, sed omnia nefanda
irata audacter committit. Sed et si quis vellet iratam compescere mulierem,
inani se labore fatigat, quia si manibus eam teneat pedibusque ligatam et
cuiuslibet eam generis cruciatu adstringat, ipsam non posset a malo proposito
revocare vel eius animi superbiam mitigare.
Sed ad modicum satis et
levis occasionis verbum, immo quandoque pro nihilo, cuiuslibet mulieris
accenditur ira, et in immensum eius superbia crescit, nec unquam recolere
possum quod aliquis feminam potuerit quamcunque videre, quae suam noverit
superbiam cohibere. Et ab his regulis
nulla femina reperitur excepta.
Praeterea omnis mulier
alias contemptui videtur habere, quod ex sola constat superbia provenire.
Nullus enim nisi ex superbiae supercilio alium contemnere posset. Mulier
praeterea quaelibet, non tantum iuvencula sed etiam senex et decrepita, summo
studio elaborat propriam extollere formam, quam rem ex superbia procedere sola
sapientis patenter verba demonstrant, qui ait: «Cunctus inest fastus,
sequiturque superbia formam.»
Unde manifeste patet
mulieres non posse mores egregios plenarie possidere quia, ut ait: «Inquinat
egregios adiuncta superbia mores.»
Vana gloria feminam detentat
quoque vehementer, quia mulier aliqua reperiri non posset in mundo, quam super
omnia laus non delectet humana, et quae verba cuncta de se ipsa prolata non
credat ad suas pertinentia laudes.
Quae etiam in Eva prima
femina posset culpa notari, quum cibaria vetita sumpsit, ut boni et mali posset
habere scientiam. Sed et nulla mulier invenitur ex tam infimo genere nata, quae
se non asserat egregios habere parentes et a magnatum stipite derivari, et quae
se omni iactantia non extollat. Et haec sunt quae vana gloria tanquam propria
quaerit.
Mendax etiam femina
quaelibet reperitur, quia non est femina vivens quae falsa non simulet et
mendacia ingenio non componat audaci. Nam et pro re modica satis mulier millies
iurando mentitur et pro brevissimo lucro infinita mendacia fingit.
Immo mulieres sua cuncta
mendacia tueri arte laborant et sub ornata falsitate aliarum consuerunt falsum
componere crimen. Nec posset homo tam violentas contra mulierem praesumptiones
habere quod ipsa suum profiteatur excessum, nisi fuerit in ipso crimine
deprehensa.
Est etiam omnis mulier
ebriosa, id est vinum libenter potando assumens. Non est enim mulier aliqua
quae cum centum in die commatribus erubescat optimum [caritative] potare
falernum. Nec erit totiens meri potatione refecta, quae vina iterum allata
recuset; vinum tamen versum sibi maxime reputat inimicum, et aquae potus
plurimum consuevit ei esse nocivus. Sed, si vinum sanum sine aquae admixtione reperiat,
magnam suae substantiae vellet potius sustinere iacturam, quam de illo ad
corporis sufficientiam non gustaret, unde nulla est mulier quae saepissime
ebrietatis vitium non incurrat.
Est et omnis femina
virlingosa, quia nulla est quae suam noverit a maledictis compescere linguam,
et quae pro unius ovi amissione die tota velut canis latrando non clamaret et
totam pro re modica viciniam non turbaret. Immo mulier cum aliis commorando
nunquam alicui ad loquendum vellet cedere locum, sed suis semper dictis nititur
dicenda committere et in suo diutius sermone durare, nec unquam posset sua
lingua vel spiritus fatigari loquendo.
Saepe etiam mulieres
videmus plurimas, quae propter aviditatem loquendi solitariae commorantes intra
se ipsas ad verba moventur et expressa voce loquuntur. Sed etiam cunctis mulier
audacter loquendo resistit et nullius unquam posset acquiescere dictis, sed in
omnibus semper suam nititur praeferre sententiam.
Praeterea nulla novit
mulier aliquod occultare secretum. Quanto enim aliquid secretius iniungitur
mulieri servandum, tanto avidius illud cunctis indicare laborat. Nec potuit
usque ad haec tempora femina inveniri quae aliquid sibi in secreto positum
reservaret occultum, quamvis illud sit magnum, vel inde videatur alicui mortis
interitus evenire.
Quidquid enim secretum
alicuius fidei mulieris iniungitur, eius penitus videtur urere intrinseca, nisi
primitus iniuncta sibi damnose secreta revelet. Nec posses illud in feminis
evitare quasi iuxta superiorem regulam eis praecipiendo contraria, quia
mulierem quamlibet plurimum delectat novarum confabulatio rerum. Secretum ergo
tuum ab omni studeas femina custodire.
Luxuriosa est etiam
omnis femina mundi, quia mulier quaelibet, quantumcunque sit dignitatis honore
praeclara, si aliquem licet vilissimum et abiectum noverit in Veneris opere
potentem, illum a suo concubitu non repellit, nec est aliquis in opere Veneris
potens qui etiam cuiusvis mulieris posset quomodolibet mitigare libidinem.
Praeterea nulla mulier
tanta fidei puritate colligatur amico vel manet unita marito, quae alium non
admittat amantem, maxime quum quis pecuniosus accedit, ubi quidem mulieris luxuria
cum avaritia summa notatur. Sed nulla in hoc saeculo commoratur in tantum
mulier constans vel quacunque sponsione ligata, si voluptatis accedat amator et
eam ad Veneris voluptates sapienter et instanter invitet, quae post multam
saltem instantiam petentis velit abiicere preces vel ab eius se importunitate
tueri.
Et haec quidem regula
pro nulla reperitur femina fallax. Videas ergo qualis sit mulier reputanda,
quae in rerum felicitate posita et honorabili amico vel optimo [est] honorata
marito alterius appetit voluptatibus commisceri. Ideo istud mulier agit quia
nimia ipsam luxuria vexat.
Est quoque ad omne malum
femina prona. Quodcunque maius est in hoc saeculo nefas, illud omnis mulier
sine timore pro levi occasione committit, et mulieris animus ad omne malum pro
modica cuiusque suasione facile inclinatur. Praeterea nulla vivit in hoc femina
mundo, non etiam imperatrix neque regina, quae totam vitam suam more gentilium
non consumat auguriis et variis divinationum haruspiciis [et], dum vivit, mente
credula non insistat, et quae assidue artis mathematicae infinita maleficia non
committat.
Immo nullum opus mulier
facit, in cuius principio dies non exspectetur et hora, et cui ars malefica non
praestet initium. Nam etiam non ducitur, nec defuncti obsequia celebrantur, nec
semina trahuntur ad agrum, nec habitatio nova patietur ingressum, nec quidquam
aliud datur suo initio, nisi muliebre prius procedat augurium, et nisi istud
magicis feminarum praesagiis approbetur.
Unde sapientissimus
Salomon malitias cunctas et scelera mulieris agnoscens de ipsius vitiis et
improbitate generali fuit sermone locutus. Ait enim «femina nulla bona». Cur
igitur quod est malum, Gualteri, tam avide quaeris amare?
Mulier siquidem hominem
cordis affectione non amat, quia nulla est quae marito vel fidem servet amico,
et cuius fides non inveniatur alio superveniente vacillans. Nescit enim mulier
aurum vel argentum aut alia sibi oblata munera reiicere neque sui corporis
solatia petita denegare.
Sed quum sciat femina
nihil in tantum coamantis animum aggravare quantum si de ipsa sui corporis
solatia largiatur, videas quanta mulier hominem cordis affectione peramet, quae
propter auri vel argenti aviditatem extranei vel peregrini se committit
arbitrio et coamantis animum non erubescit tanta confusione turbare ac propriae
fidei ornamenta dirumpere.
Sed nulla praeterea
femina tanto posset coamanti dilectionis vinculo colligari, si munerum ipsa
semper suffragia non agnoscat, quae circa solita non incipiat tepidare solatia
et suo coamanti non fiat cito peregrina. Neminem ergo videtur decere prudentem
feminae se affectui obligare, quia nemini mutuum servat amorem, et constat
ipsam tot supra dictis et tam validis rationibus reprobandam.
Amor praeterea ratione
alia satis videtur odibilis, quia saepius inaequalia pondera portat et eam
semper cogit amare, quam nulla posset homo sollicitudine obtinere, qua mutuum
illa non sentit amorem, quum amoris non instigetur aculeis. Non est ergo illius
arbitrium eligendum, qui te cogit instanter illud toto mentis ingenio
postulare, quod ipse idem tibi facit penitus denegari.
Nam, si amor iustus
vellet moderator haberi, id solum ad amandum cogeret amatores, quod statim vel
post dignos labores eos mutua vice diligeret; quod quum non faciat, merito
videtur eius militia recusanda. Non enim illius videtur amanda societas, qui te
producit ad bellum et inito proelio transit ad hostes et tuitionis eis arma
ministrat. Non expedit ergo, venerande amice, tuos in amore consumere dies,
quem tot superius improbatum rationibus constat.
Nam si te facit regis
gratia carere coelestis et omni te penitus vero privat amico et huius saeculi
cunctos subducit honores, omnisque famae laudabilis per eundem supprimitur
aura, ac sui voracitate divitias devorat universas, et ex eo, sicut superius
narratur, mala cuncta sequuntur, cur stulte quaeris amare, vel quod inde posses
acquirere bonum, quod tibi valeret tot incommoda compensare?
Ned id quod quaeris in
amore praecipuum, scilicet ut vice mutua diligaris, sicut superius edocetur,
ullo posses obtinere labore, quia nulla femina mutuum rependit amorem. Si
cuncta igitur quae in amore versantur vigili curaveris mente perquirere, clara
poteris veritate cognoscere quam inevitabili quisque ratione tenetur amorem
totis viribus evitare et eius penitus calcare mandata.
Haec igitur nostra
subtiliter et fideliter examinata doctrina, quam tibi praesenti libello
mandamus insertam, tibi duplicem sententiam propinabit. Nam in prima parte
praesentis libelli tuae simplici et iuvenili annuere petitioni volentes ac
nostrae quidem in hac parte parcere nolentes inertiae artem amatoriam, sicut
nobis mente avida postulasti, serie tibi plena dirigimus et competenti
ordinatione dispositam delegamus.
Quam si iuxta volueris
praesentem exercere doctrinam, et sicut huius libelli assidua tibi lectio
demonstrabit, omnes corporis voluptates pleno consequeris effectu; Dei tamen
gratia, bonorum consortio atque virorum laudabilium amicitia iusta manebis
ratione privatus, tuamque famam non modicam facies sustinere iacturam, nec facile
huius saeculi consequeris honores.
In ulteriori parte
libelli tuae potius volentes utilitati consulere, de amoris reprobatione tibi
nulla ratione petenti, ut bona forte praestemus invito, spontanea voluntate
subiunximus et pleno tibi tractatu conscripsimus. Quem tractatum nostrum si
attenta volueris investigatione disquirere ac mentis intellectu percipere et
eiusdem doctrinam operis executione complere, ratione manifesta cognosces
neminem in amoris voluptatibus debere male suos expendere dies, ac inde rex
coelestis in cunctis tibi propitius permanebit et in hoc saeculo prosperos
mereberis habere successus et universa laudabilia et honesta desideria cordis
implere, ac in futuro gloriam et vitam possidebis aeternam.
Sumas ergo, Gualteri,
salubrem tibi a nobis propinatam doctrinam et mundi penitus vanitates omittas,
ut quum venerit sponsus nuptias celebrare maiores et clamor surrexerit in
nocte, sis praeparatus cum lampadibus occurrere sibi ornatis secumque ad nuptias
introire divinas, nec te oporteat tempore opportunitatis instantis tuae
lampadis serotina ornamenta disquirere et ad sponsi domum ianua clausa venire
ac verecundam vocem audire.
Studeas ergo, Gualteri,
lampades semper ornatas habere, id est caritatis et bonorum operum ornamenta
tenere. Memento etiam vigilare semper ne in peccatis dormiendo te inveniat
sponsi repentinus adventus. Cave igitur, Gualteri, amoris exercere mandata et
continua vigilatione labora ut, quum venerit sponsus, inveniat te vigilantem,
nec de corporis iuventute confisum mundana delectatio te faciat in peccati
dormitione iacere ac de sponsi tarditate securum, quia eiusdem sponsi voce
testante nescimus diem neque horam.
|