Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Andreas Capellanus
De amore

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS – ACCESSUS AD AMORIS TRACTATUM
    • 12. De amore meretricum
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

12. De amore meretricum

 

Si vero quaeratur, quid de meretricis sentiamus amore, dicimus omnes meretrices penitus esse vitandas, quia ipsarum foedissima commixtio est, et incestus cum eis crimen semper fere committitur. Praeterea meretrix raro se alicui concedere consuevit nisi primo fuerit muneris susceptione gavisa.

 

Immo etsi quando meretricem contingat amare, eius tamen amorem perniciosum constat esse hominibus, quia familiarem cum meretricibus conversationem habere ab omni sapientia reprobatur, et cuiuslibet inde fama supprimitur. Ad earum autem capessendum amorem doctrinam tibi non curamus exponere, quia, quocunque se affectu concedant petenti, haec semper sine precum instantia largiuntur; ergo ad hoc doctrinam postulare non debes.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License