|
Nota quod in homine sunt quinque sensus
interiores sicut exteriores, videlicet: sensus communis, ymaginativa sive fantastica qui idem sunt, estimativa, cogitativa, et memorativa.
Operatio sive officium sensus
communis est
distinguere inter sensibilia
quinque sensuum exteriorum. Operatio ymaginative est duplex: prima, secundum Philosophum 2 De Anima,
est motio facta a sensu exteriori et hec est fingere rem prius sensatam quasi
presentem licet sit absens. Secunda operatio eius est
fabricare sive fingere individuum sive idolum numquam
sensatum, sicut chimeram et huiusmodi. Estimative
operatio est
iudicare inter nocivum et conveniens, sicut agnus per illam virtutem iudicat de lupo ipsum esse
nocivum, de materia ipsam esse convenientem
et ideo unum fugit,
sequitur alium. Operatio cogitative est distinguere
accidens a suo subiecto et inter diversa accidentia in eodem subiecto.
Sicut inter colorem, quantitatem et figuram in eodem subiecto, et ista
virtus reperitur in solo homine. Operatio memorative materialis est apprehendere singulariter rem prius sensatam
per modum preteriti, sicut quod vidi
Papam vel Parisum, et ad istam operationem semper tempus et
locus concurrunt, sicut quod vidi ipsum in tali loco et in tali tempore.
Et sciendum quod qualitas
sensibilis in obiecto habet maxime reale et materiale. In medio autem magis
spirituale et immateriale et
adhuc in sensu exteriori habet maiorem spiritualitatem et sic secundum ordinem sensuum interiorum continue subtiliatur et depuratur donec veniat at intellectum ubi habet esse omnino immateriale.
Intellectus
autem secundum Commentatorem 3 De Anima accipitur
quattuor modis: videlicet, pro intellectu
possibili seu passibili et
materiali que sunt idem;
pro intellectu agente; pro intellectu
adepto; pro virtute ymaginativa.
Et est intellectus possibilis,
passibilis seu materialis anima humana rationalis in homine. Et dicitur
possibilis quia est in potentia ad intelligendum et aliquando actu intelligit
et aliquando non, et propter hoc distinguitur ab intellectu agente qui semper
equaliter intelligit.
Idem dicitur
passibilis quia recipit similitudines et comprehensiones rerum, et idem
recipere est quodammodo pati, sicut est in intellectu agente. Idem dicitur
materialis, quia est quasi materia et [habet] substantiam specierum et
accidentium existentium in ea. Et per hoc differt ab intellectu agente qui
nihil aliud habet a se in sua substantia.
Intellectus
agens est intellectus immaterialis qui transfert species rerum sensibilium aut
materialitatem quam habent in omnibus sensibus interioribus ad immaterialitatem
quam habent in intellectu passibili. Et hec est causa propter quam ponitur
intellectus agens: videlicet, quia nullum agens materiale potest sufficienter
transferre speciem seu similitudinem suam de materialitate ad immaterialitatem,
quia omne quod generatur generatur a suo simili, ut patet 2 Metaphisice,
ideo requiritur intellectus agens qui est omnino immaterialis ad istam
translationem faciendam.
Intellectus
adeptus est habitus scientificus adquisitus per inventionem vel doctrinam vel
naturaliter adveniens, sicut habitus principiorum, ut patet per Philosophum 2 Posteriorum
in fine.
Intellectus
dicitur ymaginativa propter similitudinem operationum unius et alterius, quia
semper concurrunt in operationibus suis, quia, nihil intelligit sine fantasmate
sive ymaginativa.
Ex premissis
patet quod intellectus aliquando accipitur pro substantia anime humane, cum
dicitur intellectus possibilis. Aliquando accipitur pro isto quod transfert
speciem vel similitudinem de materialitate ad immaterialitatem et sic est
intellectus agens. Et sic secundum quosdam realiter distinguitur ab intellectu
passibili et secundum quosdam non, quia dicunt quod est idem secundum rem et
distinguitur tantum secundum rationem. Aliquando accipitur pro habitu
scientifico adquisito et sic est accidens in anima rationali et per istum
habitum intelligit res intelligibiles. Aliquando intellectus accipitur pro
virtute ymaginativa et sic secundum quosdam distinguitur contra substantiam
anime rationalis et secundum quosdam non, nam quidam [ponunt] diversas animas
secundum rem in eodem homine et ipsi ponunt animam sensitivam et vires eius
differre realiter ab anima rationali.
Alii vero
ponunt tantum unam animam in homine secundum rem: scilicet, animam rationalem
et que est triplex secundum rationem: scilicet, vegetativa, sensitiva et
intellectiva, et hii sunt bipartiti. Nam quidam ponunt ipsam et quamlibet eius
potentiam differre realiter. Alii vero ponunt ipsam et quamlibet eius potentiam
esse idem realiter et tantummodo distingui secundum rationem seu operationem.
Sciendum quod
duplex est memoria in homine: scilicet, materialis et immaterialis. Materialis
est potentia mediate qua homo recordatur de preteritis et situatur in
posteriori parte capitis in cerebro. Alia eius immaterialis est in anima
rationali et est etiam in intelligentiis et in homine. Differunt quod prima est
singularium, secunda universalium et universaliter.
Circa
intellectionem anime rationalis est sciendum quod duplex est actus: scilicet,
intelligendi et sciendi: scilicet, primus et secundus. Primus est habitus
incomplexus vel complexus quo non utitur habens illos, sicut in dormiente.
Secundus est actualis operatio secundum istum habitum, sicut actualiter
intelligenti seu consideranti. Inter primum actum et secundum actum est ista
differentia: quod actus primus incomplexorum est species, similitudo, intentio,
ymago obiecti, sicut species equi, similitudo lapidis. Actus primus complexorum
est propositio, vel scientia, opinio, fides, credulitas et similia. Et
generaliter loquendo actus primus est quecumque forma substantialis vel
accidentalis secundum quod ab ea procedit operatio. Actus secundus generaliter
loquendo est operatio procedens a forma vel secundum quosdam ipsa forma
secundum quod ab ipsa procedit operatio, ita quod secundum eos actus primus et
secundus non distinguuntur secundum rem sed secundum considerationem sive
secundum operari et non operari.
Circa sensationem visus maxime sunt
varie opiniones. Una est que ponit visionem
fieri neque per actionem obiecti neque sensus,
nec per passionem, sed per solam representiam
obiecti supposita dispositione medii et sensus.
Alia opinio ponit quod
visio fit per actionem obiecti et per passionem visus tantum.
Tertia ponit quod visio
fit per extramissionem respectu diversorum visualium ab oculo
per totum medium usque ad obiectum et sic communiter, ut videtur, ponunt perspectionem.
Quarta opinio
est quod visio fit per actionem obiecti in visum et etiam per actionem
sensus, ita quod fiat quedam mixtio temperata ex radiis visualibus et ex specie obiecti.
Quinta opinio
ponit quod solum obiectum agit speciem suam
in visum et visus cum specie visibili agit visionem: scilicet, actum videndi, ita quod dua
requiruntur in visione: scilicet,
species rei visibilis et actus videndi.
Sexta opinio ponit sicut
quinta excepto uno quod ponit secundum agentem ad transferendam speciem per quam fit visio de materialitate,
quam habet extra sensum, ad spiritualitatem, quam habet in visu,
sicut ponitur intellectus agens propter similem causam et hec
videtur esse opinio Commentatoris 3 De Anima.
Contra primam arguitur sic secundum Philosophum 3 De
Anima: excellens sensibile corrumpit
sensum, ergo agit in sensum proprium. Secundum hoc nihil causaretur per visum in sensus interiores et per consequens nec in memorativam, ergo memorativa non reciperet aliquam speciem vel similitudinem obiecti visibilis, ergo nec memoraretur illius in eius absentia.
Item secundum Alhacen primo Perspective signis respexerit viridarium intensum diu et
stabiliter et divertat se ad obiectum alterius coloris. Idem secundum obiectum primo apparet viride et tandem
apparet proprii coloris, quod non esset nisi oculus pateretur ab obiecto.
Item signis diu
respiciat solem et claudat oculos vel divertat se ad locum tenebrosum apparet
sibi per aliquod tempus quod videat solem splendidum sicut prius, postea
apparebit sibi minus splendidus donec appareat purpureus, et ad hoc apparebit
remitti quousque appareat subniger et tandem apparebit totaliter obscuratus,
quod non esset nisi oculus pateretur a sole.
Contra secundam
opinionem arguitur sic: visio est propria operatio visus et ista causatur a
visu, quia qualibet forma naturalis habet suam operationem; ergo visus non
tantum patitur sed aliquo modo agit.
Item, si ibi
esset tantum actio obiecti, cum obiectum equaliter agat sive sensus advertat
sive distrahatur, sequitur quod sensus equaliter sentiret advertens et
distractus, quod est contra experimentum in vigilantibus et dormientibus. Nam
distracti et dormientes recipiunt speciem obiecti et tamen non iudicant de obiectis
propriis. Iudicare est quodammodo
agere, sed visus iudicat de visibili, ergo agit.
Contra opinionem tertiam arguitur sic: si ista opinio esset vera, visus non pateretur a visibili, quod est prius improbatum.
Contra quartam opinionem potest argui sic: ita est in sensatione visus sicut in sensatione aliorum sensuum, sed in sensatione aliorum sensuum non oportet quod sensus
emittat aliquos radios nec aliquod
tale mixtibile cum specie
sensibili, ut patet in tactu,
gustu, olfactu et auditu, ergo non est ita in visu, sicut
ponit ista opinio propria. Et si ita esset
sicut ponit ista opinio, hoc tamen non sufficeret ad sensationem, nam ibi requiritur actio immanens ipsius sensus: videlicet, ipsa visio seu actus
sensiendi, sicut est ostensum contra secundam opinionem, quia ipsa est in sensu visus et non extra, sicut est de voluntate et de intellectu qui habent operationes suas immanentes, i.e., interius manentes in virtute agente illam actionem et non transeuntes extra.
Quinta opinio,
ut videtur, est probabilior.
Tamen contra illam potest sic argui:
si illa esset vera, sensus esset virtus activa cuius oppositum probat
Philosophus 2 De Anima, nam ibi probat quod sensus est virtus passiva
tantum.
Ad istud
dicendum quod duplex est actio: scilicet, immanens et transiens. Ideo
Philosophus negat ibi a sensu actionem transeuntem in obiectum secundum quod
mathematica posuerunt de visu. Et loquendo de passione opposita tali actioni,
videlicet, actioni transeunti, sensus est passivus tantum ab oculo et non
activus in oculo. Sed loquendo primo modo de actione immanente, non negat Philosophus actionem a sensu.
Et
intelligendum est quod in sensatione respectu speciei sensibilis duplex est
agens: scilicet, principale et instrumentale vel medium. Agens principale est
obiectum; agens instrumentale vel medium est quod interpretatur inter sensibile
et sensum et hoc est duplex: videlicet, intrinsecum et extrinsecum. Intrinsecum
est diversum in diversis sensibus. In visu, oculus et humores et tunica oculi;
in tactu, pellis et caro; in auditu, aer qualis inclusus in aure; in gustu,
lingua seu superior pars lingue; in olfactu, tela tenuis in anteriori parte
cerebri.
Agens instrumentale
seu mediale extrinsecum est illud quod intercipitur inter obiectum quod est
agens principale [et] inter medium intrinsecum et illud est aliquando unum
tantum, ut aer tantum vel aqua tantum; aliquando duo vel tria vel quarta vel
plura. Duo quando res existens
in aqua videtur ab oculo existere
in aere mediate speculo seu vitro vel
aliquo huius corpore diaphono vel transparente. Et per plura tribus,
sicut sol et stelle videntur mediate orbi celesti inferiorum
et mediate sphaera ignis et quandoque
nubibus densis, et sic possibile est multiplicare
media extrinseca ad omnem numerum.
Unde manifestum est ex istis pro sensibus exterioribus quod visus non est in oculo sed interius in anteriore parte
cerebri et concursu duorum nervorum ad duos oculos procedentium
nec auditus est in aure sed interius infra
aerem connaturalem colligatum in quadam pellicula in cerebro.
Odoratus
est in anteriori parte cerebri infra telam predictam supra visum. Isti
tres sensus sunt in cerebro.
Gustus
non est in carne lingue sed interius
in quodam rete tenui et subtili in ipsa lingua.
Tactus
vero non est mediate in carne sed in quodam rete huius quasi per totum corpus extenso. Isti autem duo sensus augmenter sunt in corde; alii autem tres
augmenter sunt in capite.
Sciendum
quod de sensibilibus quedam sensuuntur per se et quedam per accidens.
Sensibilia
per se sensuuntur tamen per
propriam speciem ab eis essentialiter
causatam. Sensuuntur sicut lux et color sensuuntur a visu per se, sonus ab auditu,
odor ab olfactu, calor, frigiditas, humiditas et siccitas a tactu, et ita de
aliis.
Sensibilia per
accidens sunt illa que sensuuntur non per speciem propriam ab eis essentialiter
causatam sed per speciem accidentium in eis existentium, sicut sol sentitur per
lucem, nix per albedinem, ignis per calorem, et ita universaliter quelibet
substantia sensibilis sentitur tantum per accidens: scilicet, ad sensationem
suorum accidentium que per se et essentialiter sensuuntur.
Unde manifestum
est quod nec homo nec equaliter alia substantia videtur per se et primo nec
tangitur et ita de aliis sensibilibus sed tantum per accidens, quia eius color,
figura et huiusmodi accidentia videntur per se.
Ex hiis
manifestum est quod omnia sensuuntur per se sunt abstracta, ut lux, color,
sonus, odor, calor, frigus, et sic de aliis. Concreta autem non sensuuntur per
se sed tantum ad sensationem suorum abstractorum que important, ut lucidum quod
est congregatum ex duobus: videlicet, ex subiecto et accidente, non sentitur
per se seu per subiectum sed tantum per lucem, quia, posito per ymaginationem
quod lux existeret per se sine subiecto, videretur, sicut nunc sed subiectum
lucis, ut sol vel luna vel ignis, per se sine luce vel calore nullo modo
videretur, non per se quia per se subiectum non est activum in visum, nec per
accidens quia non habet aliquod accidens visibile in se, et ita de omni
qualitate sensibili et de omni substantia.
Si autem
obiciatur per Philosophum 2 De Anima de gravi et levi quod sensuuntur
per se et sunt in predicamento substantie, ergo substantia sentitur per se,
dicendum quod grave et leve non sensuuntur per se modo predicto sed per pondus
vel per inclinationem et motum comprehensum in tactu ad superius vel inferius,
et sic per talem modum huc vel illuc percipimus grave vel leve.
De specie rei sensibilis
per quam fit sensatio est duplex opinio. Una ponit quod species
illa est eiusdem speciei cum subiecto.
Ponit enim quod intentio lucis in
medio, ut in oculo, est lux, et colorum color, et ita de aliis. Alia vero ponit quod species
sensibilis DIFFERT secundum
speciem naturalem a re
sensibili: videlicet, quod intentio colorum in oculo non est color sed differt specifice a colore, et ita de aliis.
Contra primam opinionem arguitur sic: si ita esset de intentionibus seu speciebus sensibilium
in sensu, ita esset [de] intentionibus intelligibilium [in] intellectu, et sic sequeretur quod albedo intelligeretur per albedinem in intellectu et quantitas per quantitatem et substantia per substantiam, et ita de rebus aliorum predicamentorum, quod est manifeste falsum, quod potest sic ostendi: omnis albedo est in corpore mixto resultans
ex certa commixtione lucis cum diaphoneitate, sed intellectus non est corpus,
ergo ibi non est albedo, et
eadem ratione nec aliquis alius
color. Nec est ibi quantitas, nam
omnis quantitas est divisibilis, intellectus autem est indivisibilis, et
divisibile continuum non potest [esse] indivisibile. Nec est ibi substantia,
quia, si sic, ibi esset lapis lignum, homo et asinus, cum omnia ista
essentialiter intelligantur in intellectu.
Preterea,
si sic, intentiones memorabilium
in memoria essent eiusdem speciei cum rebus memorativis et tunc intentio calorum
in memoria esset calor. Consequens
falsum, quia talis calor cito extingueretur in cerebro frigido et
humido, et ita alie qualitates
similes cito deficerent in absentia sensibilium causantium illas qualitates et est contra experimentum.
EXPLICIT
|