-2-
Quo officio tum, cum Hildricus
deponebatur, Pippinus pater Karoli regis iam velut hereditario fungebatur. Nam pater eius Karolus, qui tyrannos per totam Franciam dominatum
sibi vindicantes oppressit et Sarracenos Galliam occupare temptantes duobus
magnis proeliis, uno in Aquitania apud Pictavium civitatem, altero iuxta
Narbonam apud Birram fluvium, ita devicit, ut in Hispaniam eos redire
conpelleret, eundem magistratum a patre Pippino sibi dimissum egregie
administravit. Qui honor non aliis a
populo dari consueverat quam his qui et claritate generis et opum amplitudine
ceteris eminebant. Hunc cum Pippinus pater Karoli regis ab avo et patre sibi et
fratri Karlomanno relictum, summa cum eo concordia divisum, aliquot annis velut
sub rege memorato tenuisset, frater eius Karlomannus - incertum quibus de
causis, tamen videtur, quod amore conversationis contemplativae succensus -,
operosa temporalis regni administratione relicta, Romam se in otium contulit,
ibique habitu permutato monachus factus in monte Soracte apud ecclesiam beati
Silvestri constructo monasterio cum fratribus secum ad hoc venientibus per
aliquot annos optata quiete perfruitur. Sed cum ex Francia multi nobilium ob
vota solvenda Romam sollemniter commearent et eum velut dominum quondam suum
praeterire nollent, otium, quo maxime delectabatur, crebra salutatione
interrumpentes locum mutare conpellunt. Nam huiuscemodi frequentiam cum suo
proposito officere vidisset, relicto monte in Samnium provinciam ad monasterium
sancti.Benedicti situm in castro Casino secessit et ibi quod reliquum erat
temporalis vitae religiose conversando conplevit.
|