-3-
Pippinus autem
per auctoritatem Romani pontificis ex praefecto palatii rex constitutus, cum
per annos XV aut eo amplius Francis solus imperaret, finito Aquitanico bello,
quod contra Waifarium ducem Aquitaniae ab eo susceptum per continuos novem
annos gerebatur, apud Parisios morbo aquae intercutis diem obiit, superstitibus
liberis Karlo et Karlomanno, ad quos successio regni divino nutu pervenerat. Franci
siquidem facto sollemniter generali conventu ambos sibi reges constituunt, ea
conditione praemissa, ut totum regni corpus ex aequo partirentur, et Karolus
eam partem, quam pater eorum Pippinus tenuerat, Karlomannus vero eam, cui
patruus eorum Karlomannus praeerat, regendi gratia susciperet. Susceptae sunt
utrimque conditiones, et pars regni divisi iuxta modum sibi propositum ab
utroque recepta est. Mansitque ista, quamvis cum summa difficultate,
concordia, multis ex parte Karlomanni societatem separare molientibus, adeo ut
quidam eos etiam bello committere sint meditati. Sed
in hoc plus suspecti quam periculi fuisse ipse rerum exitus adprobavit, cum
defuncto Karlomanno uxor eius et filii cum quibusdam, qui ex optimatum eius numero primores erant, Italiam fuga petiit et nullis
existentibus causis, spreto mariti fratre, sub Desiderii regis Langobardorum
patrocinium se cum liberis suis contulit. Et Karlomannus
quidem post administratum communiter biennio regnum morbo decessit; Karolus
autem fratre defuncto consensu omnium Francorum rex constituitur.
|