-7-
Post cuius
finem Saxonicum, quod quasi intermissum videbatur, repetitum est. Quo nullum
neque prolixius neque atrocius Francorumque populo laboriosius susceptum est;
quia Saxones, sicut omnes fere Germaniam incolentes nationes, et natura feroces
et cultui daemonum dediti nostraeque religioni contrarii neque divina neque
humana iura vel polluere vel transgredi inhonestum arbitrabantur. Suberant et
causae, quae cotidie pacem conturbare poterant, termini videlicet nostri et
illorum poene ubique in plano contigui, praeter pauca loca, in quibus vel
silvae maiores vel montium iuga interiecta utrorumque agros certo limite
disterminant, in quibus caedes et rapinae et incendia vicissim fieri non
cessabant. Quibus adeo Franci sunt irritati, ut non
iam vicissitudinem reddere, sed apertum contra eos bellum suscipere dignum
iudicarent. Susceptum est igitur adversus eos bellum,
quod magna utrimque animositate, tamen maiore Saxonum quam Francorum damno, per
continuos triginta tres annos gerebatur. Poterat siquidem citius finiri,
si Saxonum hoc perfidia pateretur. Difficile dictu
est, quoties superati ac supplices regi se dediderunt, imperata facturos
polliciti sunt, obsides qui imperabantur absque dilatione dederunt, legatos qui
mittebantur susceperunt, aliquoties ita domiti et emolliti, ut etiam cultum
daemonum dimittere et Christianae religioni se subdere velle promitterent; Sed
sicut ad haec facienda aliquoties proni, sic ad eadem
pervertenda semper fuere praecipites, non sit ut satis aestimare, ad utrum
horum faciliores verius dici possint; quippe cum post inchoatum cum eis bellum
vix ullus annus exactus sit, quo non ab eis huiuscemodi facta sit permutatio.
Sed magnanimitas regis ac perpetua tam in adversis quam in prosperis mentis constantia
nulla eorum mutabilitate vel vinci poterat vel ab his
quae agere coeperat defatigari. Nam numquam eos huiuscemodi
aliquid perpetrantes inpune ferre passus est, quin aut ipse per se ducto aut
per comites suos misso exercitu perfidiam ulcisceretur et dignam ab eis
poenam exigeret, usque dum, omnibus qui resistere solebant profligatis et in
suam potestatem redactis, decem milia hominum ex his qui utrasque ripas Albis
fluminis incolebant cum uxoribus et parvulis sublatos transtulit et huc atque
illuc per Galliam et Germaniam multimoda divisione distribuit. Eaque conditione
a rege proposita et ab illis suscepta tractum per tot annos bellum constat esse
finitum, ut, abiecto daemonum cultu et relictis patriis caerimoniis,
Christianae fidei atque religionis sacramenta
susciperent et Francis adunati unus cum eis populus efficerentur.
|