-8-
Hoc bello, licet per multum
temporis spatium traheretur, ipse non amplius cum hoste quam bis acie conflixit,
semel iuxta montem qui Osneggi dicitur in loco Theotmelli nominato et iterum
apud Hasa fluvium, et hoc uno mense, paucis quoque interpositis diebus. His duobus proeliis hostes adeo profligati ac devicti sunt, ut
ulterius regem neque provocare neque venienti resistere, nisi aliqua loci munitione
defensi, auderent. Plures tamen eo bello tam ex
nobilitate Francorum quam Saxonum et functi summis honoribus viri consumpti
sunt. Tandemque anno tricesimo tertio finitum est, cum interim tot ac tanta in
diversis terrarum partibus bella contra Francos et exorta sint et sollertia
regis administrata, ut merito intuentibus in dubium
venire possit, utrum in eo aut laborum patientiam aut felicitatem potius mirari
conveniat. Nam biennio ante Italicum hoc bellum sumpsit
exordium, et cum sine intermissione gereretur, nihil tamen ex his quae aliubi
erant gerenda dimissum aut ulla in parte ab aeque operoso certamine
cessatum est. Nam rex, omnium qui sua aetate gentibus
dominabantur et prudentia maximus et animi magnitudine praestantissimus, nihil
in his quae vel suscipienda erant vel exsequenda aut propter laborem
detractavit aut propter periculum exhorruit, verum unumquodque secundumsuam
qualitatem et subire et ferre doctus nec in adversis cedere nec in prosperis
falso blandienti fortunae adsentiri solebat.
|