-9-
Cum enim assiduo ac poene
continuo cum Saxonibus bello certaretur, dispositis per congrua confiniorum
loca praesidiis, Hispaniam quam maximo poterat belli apparatu adgreditur;
saltuque Pyrinei superato, omnibus, quae adierat, oppidis atque castellis in
deditionem acceptis, salvo et incolomi exercitu revertitur; praeter quod in
ipso Pyrinei iugo Wasconicam perfidiam parumper in redeundo contigit experiri.
Nam cum agmine longo, ut loci et angustiarum situs permittebat, porrectus iret
exercitus, Wascones in summi montis vertice positis insidiis - est enim locus
ex opacitate silvarum, quarum ibi maxima est copia, insidiis ponendis oportunus
- extremam impedimentorum partem et eos qui novissimi agminis incedentes
subsidio praecedentes tuebantur desuper incursantes in subiectam vallem
deiciunt, consertoque cum eis proelio usque ad unum omnes interficiunt, ac
direptis impedimentis, noctis beneficio, quae iam instabat, protecti summa cum
celeritate in diversa disperguntur. Adiuvabat in hoc facto
Wascones et levitas armorum et loci, in quo res gerebatur, situs, econtra
Francos et armorum gravitas et loci iniquitas per omnia Wasconibus
reddidit impares. In quo proelio Eggihardus regiae mensae
praepositus, Anshelmus comes palatii et Hruodlandus Brittannici limitis
praefectus cum aliis conpluribus interficiuntur. Neque hoc factum ad praesens vindicari poterat, quia hostis re perpetrata ita
dispersus est, ut ne fama quidem remaneret, ubinam gentium quaeri potuisset.
|