-11-
Baioaricum deinde bellum et
repente ortum et celeri fine conpletum est. Quod superbia simul ac socordia
Tassilonis ducis excitavit; qui hortatu uxoris, quae filia Desiderii regis erat
ac patris exilium per maritum ulcisci posse putabat, iuncto foedere cum Hunis,
qui Baioariis sunt ab oriente contermini, non solum imperata non facere, sed bello regem provocare temptabat. Cuius contumaciam, quia
nimia videbatur, animositas regis ferre nequiverat, ac proinde copiis undique
contractis Baioariam petiturus ipse ad Lechum amnem
cum magno venit exercitu. Is fluvius Baioarios ab Alamannis dividit. Cuius in ripa castris conlocatis, priusquam provinciam intraret,
animum ducis per legatos statuit experiri. Sed nec ille pertinaciter
agere vel sibi vel genti utile ratus supplex se regi permisit, obsides qui
imperabantur dedit, inter quos et filium suum Theodonem, data insuper fide cum
iuramento, quod ab illius potestate ad defectionem
nemini suadenti adsentire deberet. Sicque bello, quod quasi maximum futurum
videbatur, celerrimus est finis inpositus. Tassilo tamen postmodum ad regem evocatus neque redire permissus, neque provincia,
quam tenebat, ulterius duci, sed comitibus ad regendum commissa est.
|