-13-
Maximum omnium,
quae ab illo gesta sunt, bellorum praeter Saxonicum huic bello successit, illud
videlicet, quod contra Avares sive Hunos susceptum est. Quod ille et animosius
quam cetera et longe maiori apparatu administravit. Unam tamen per se in
Pannoniam - nam hanc provinciam ea gens tum incolebat - expeditionem fecit,
cetera filio suo Pippino ac praefectis provinciarum, comitibus etiam atque
legatis perficienda commisit. Quod cum ab his strenuissime fuisset
administratum, octavo tandem anno conpletum est. Quot proelia in eo gesta,
quantum sanguinis effusum sit, testatur vacua omni habitatore Pannonia et
locus, in quo regia Kagani erat, ita desertus, ut ne vestigium quidem in eo
humanae habitationis appareat. Tota in hoc bello Hunorum
nobilitas periit. tota gloria decidit. Omnis pecunia
et congesti ex longo tempore thesauri direpti sunt. Neque
ullum bellum contra Francos exortum humana potest memoria recordari, quo illi
magis ditati et opibus aucti sint. Quippe cum usque in id temporis poene
pauperes viderentur, tantum auri et argenti in regia
repertum, tot spolia pretiosa in proeliis sublata, ut merito credi possit hoc
Francos Hunis iuste eripuisse, quod Huni prius aliis gentibus iniuste
eripuerunt. Duo tantum ex proceribus Francorum eo bello
perierunt: Ericus dux Foroiulanus in Liburnia iuxta Tharsaticam maritimam
civitatem insidiis oppidanorum interceptus, et Geroldus Baioariae praefectus in
Pannonia, cum contra Hunos proeliaturus aciem strueret, incertum a quo, cum
duobus tantum, qui eum obequitantem ac singulos hortantem comitabantur,
interfectus est. Ceterum incruentum poene Francis hoc bellum fuit et
prosperrimum exitum habuit, tametsi diutius sui magnitudine
traheretur.
|