-15-
Haec sunt bella, quae rex
potentissimus per annos XLVII - tot enim annis regnaverat - in diversis
terrarum partibus summa prudentia atque felicitate gessit. Quibus
regnum Francorum, quod post patrem Pippinum magnum quidem et forte susceperat,
ita nobiliter ampliavit, ut poene duplum illi adiecerit.
Nam cum prius non amplius quam ea
pars Galliae, quae inter Rhenum et Ligerem oceanumque ac mare Balearicum iacet,
et pars Germaniae, quae inter Saxoniam et Danubium Rhenumque ac Salam fluvium,
qui Thuringos et Sorabos dividit, posita a Francis qui Orientales dicuntur
incolitur, et praeter haec Alamanni atque Baioarii ad regni Francorum
potestatem pertinerent: ipse per bella memorata primo Aquitaniam et Wasconiam
totumque Pyrinei montis iugum et usque ad Hiberum amnem, qui apud Navarros
ortus et fertilissimos Hispaniae agros secans sub Dertosae civitatis moenia
Balearico mari miscetur; deinde Italiam totam, quae ab Augusta Praetoria usque
in Calabriam inferiorem, in qua Graecorum ac Beneventanorum constat esse
confinia, decies centum et eo amplius passuum milibus longitudine porrigitur;
tum Saxoniam, quae quidem Germaniae pars non modica est et eius quae a Francis
incolitur duplum in late habere putatur, cum ei longitudine possit esse
consimilis; post quam utramque Pannoniam et adpositam in altera Danubii ripa
Daciam, Histriam quoque et Liburniam atque Dalmaciam, exceptis maritimis
civitatibus, quas ob amicitiam et iunctum cum eo foedus Constantinopolitanum
imperatorem habere permisit; deinde omnes barbaras ac feras nationes, quae
inter Rhenum ac Visulam fluvios oceanumque ac Danubium positae, lingua quidem
poene similes, moribus vero atque habitu valde dissimiles, Germaniam incolunt,
ita perdomuit, ut eas tributarias efficeret; inter quas fere praecipuae sunt
Welatabi, Sorabi, Abodriti, Boemani - cum his namque bello conflixit -;
ceteras, quarum multo maior est numerus, in deditionem suscepit.
|