-16-
Auxit etiam gloriam regni sui
quibusdam regibus ac gentibus per amicitiam sibi conciliatis. Adeo namque Hadefonsum Galleciae atque Asturicae regem sibi
societate devinxit, ut is, cum ad eum vel litteras vel legatos mitteret, non
aliter se apud illum quam proprium suum appellari iuberet. Scottorum
quoque reges sic habuit ad suam voluntatem per
munificentiam inclinatos, ut eum numquam aliter nisi dominum seque subditos et
servos eius pronuntiarent. Extant epistolae ab eis ad illum missae, quibus
huiusmodi affectus eorum erga illum indicatur. Cum Aaron rege
Persarum, qui excepta India totum poene tenebat orientem, talem habuit in
amicitia concordiam, ut is gratiam eius omnium, qui in toto orbe
terrarum erant, regum ac principum amicitiae praeponeret solumque illum honore
ac munificentia sibi colendum iudicaret. Ac proinde, cum legati eius, quos cum
donariis ad sacratissimum Domini ac salvatoris nostri
sepulchrum locumque resurrectionis miserat, ad eum venissent et ei domini sui
voluntatem indicassent, non solum quae petebantur fieri permisit, sed etiam
sacrum illum et salutarem locum, ut illius potestati adscriberetur, concessit;
et revertentibus legatis suos adiungens inter vestes et aromata et ceteras
orientalium terrarum opes ingentia illi dona direxit, cum ei ante paucos annos
eum, quem tunc solum habebat, roganti mitteret elefantum. Imperatores
etiam Constantinopolitani, Niciforus, Michahel et Leo, ultro amicitiam et
societatem eius expetentes conplures ad eum misere legatos. Cum quibus tamen propter susceptum a se imperatoris nomen et ob hoc
eis, quasi qui imperium eis eripere vellet, valde suspectum foedus firmissimum
statuit, ut nulla inter partes cuiuslibet scandali remaneret occasio. Erat enim
semper Romanis et Grecis Francorum suspecta potentia. Unde et
illud Grecum extat proverbium: ton Phragkon philon echeis, geitona ouk echeis.
|