-17-
Qui cum tantus in ampliando regno
et subigendis exteris nationibus existeret et in eiusmodi occupationibus
assidue versaretur, opera tamen plurima ad regni decorem et commoditatem
pertinentia diversis in locis inchoavit, quaedam etiam consummavit. Inter quae
praecipua fere non inmerito videri possunt basilica sanctae Dei genitricis
Aquisgrani opere mirabili constructa et pons apud Mogontiacum in Rheno
quingentorum passuum longitudinis - nam tanta est ibi fluminis latitudo; qui
tamen uno, antequam decederet, anno incendio
conflagravit, nec refici potuit propter festinatum illius decessum, quamquam in
ea meditatione esset, ut pro ligneo lapideum restitueret. Inchoavit
et palatia operis egregii, unum haud longe a Mogontiaco civitate, iuxta villam
cui vocabulum est Ingilenheim, alterum Noviomagi super Vahalem fluvium,
qui Batavorum insulam a parte meridiana praeterfluit. Praecipue tamen aedes
sacras ubicumque in toto regno suo vetustate conlapsas conperit, pontificibus
et patribus, ad quorum curam pertinebant, ut
restaurarentur, imperavit, adhibens curam per legatos, ut imperata perficerent.
Molitus est et classem contra
bellum Nordmannicum, aedificatis ad hoc navibus iuxta flumina, quae et de
Gallia et de Germania septentrionalem influunt oceanum. Et quia Nordmanni
Gallicum litus atque Germanicum assidua infestatione vastabant, per omnes
portus et ostia fluminum, qua naves recipi posse videbantur, stationibus et
excubiis dispositis, ne qua hostis exire potuisset,
tali munitione prohibuit. Fecit idem a parte meridiana in
litore provinciae Narbonensis ac Septimaniae, toto etiam Italiae litore usque
Romam contra Mauros nuper pyraticam exercere adgressos; ac per hoc nullo gravi
damno vel a Mauris Italia vel Gallia atque Germania a Nordmannis diebus suis
adfecta est, praeter quod Centumcellae civitas Etruriae per proditionem a
Mauris capta atque vastata est, et in Frisia quaedam insulae Germanico litori
contiguae a Nordmannis depraedatae sunt.
|