-18-
Talem eum in tuendo et ampliando
simulque ornando regno fuisse constat. Cuius animi dotes et summam in
qualicumque et prospero et adverso eventu constantiam ceteraque ad interiorem atque
domesticam viram pertinentia iam abhinc dicere exordiar.
Post mortem patris cum fratre
regnum partitus tanta patientia simultates et invidiam eius tulit, ut omnibus
mirum videretur, quod ne ad iracundiam quidem ab eo provocari potuisset. Deinde cum matris hortatu filiam Desiderii regis Langobardorum
duxisset uxorem, incertum qua de causa, post annum eam repudiavit et Hildigardam
de gente Suaborum praecipuae nobilitatis feminam in matrimonium accepit; de qua
tres filios, Karolum videlicet, Pippinum et Hludowicum, totidemque filias,
Hruodtrudem et Berhtam et Gislam, genuit. Habuit et alias
tres filias, Theoderadam et Hiltrudem et Hruodhaidem, duas de Fastrada uxore,
quae de Orientalium Francorum, Germanorum videlicet, gente erat, tertiam
de concubina quadam, cuius nomen modo memoriae non occurrit. Defuncta Fastrada
Liutgardam Alamannam duxit, de qua nihil liberorum tulit. Post
cuius mortem quattuor habuit concubinas, Madelgardam scilicet, quae peperit ei
filiam nomine Ruothildem, Gersuindam Saxonici generis, de qua ei filia
nomine Adaltrud nata est, et Reginam, quae ei Drogonem et Hugum genuit, et
Adallindem, ex qua Theodericum procreavit.
Mater quoque eius Berhtrada in
magno apud eum honore consenuit. Colebat enim eam cum summa
reverentia, ita ut nulla umquam invicem sit exorta discordia, praeter in
divortio filiae Desiderii regis, quam illa suadente acceperat. Decessit tandem post mortem Hildigardae, cum iam tres nepotes suos
totidemque neptes in filii domo vidisset. Quam ille in
eadem basilica, qua pater situs est, apud Sanctum Dionisium, magno cum honore
fecit humari. Erat ei unica soror nomine Gisla, a
puellaribus annis religiosae conversationi mancipata, quam similiter ut matrem
magna coluit pietate. Quae etiam paucis ante obitum
illius annis in eo, quo conversata est, monasterio decessit.
|