-19-
Liberos suos ita censuit
instituendos, ut tam filii quam filiae primo liberalibus studiis, quibus et
ipse operam dabat, erudirentur. Tum filios, cum primum aetas patiebatur, more
Francorum equitare, armis ac venatibus exerceri fecit, filias vero lanificio
adsuescere coloque ac fuso, ne per otium torperent,
operam impendere atque ad omnem honestatem erudiri iussit. Ex
his omnibus duos tantum filios et unam filiam, priusquam moreretur, amisit,
Karolum, qui natu maior erat, et Pippinum, quem regem Italiae
praefecerat, et Hruodtrudem, quae filiarum eius primogenita et a Constantino
Grecorum imperatore desponsata erat. Quorum Pippinus unum filium
suum Bernhardum, filias autem quinque, Adalhaidem, Atulam, Gundradam,
Berhthaidem ac Theoderadam, superstites reliquit. In
quibus rex pietatis suae praecipuum documentum ostendit, cum filio defuncto
nepotem patri succedere et neptes inter filias suas educari fecisset.
Mortes filiorum ac filiae pro magnanimitate, qua excellebat, minus patienter
tulit, pietate videlicet, qua non minus insignis erat, conpulsus ad lacrimas. Nuntiato etiam sibi Hadriani
Romani pontificis obitu, quem in amicis praecipuum habebat, sic flevit, acsi
fratrem aut carissimum filium amisisset. Erat enim in amicitiis optime temperatus, ut eas et facile admitteret et
constantissime retineret, colebatque sanctissime quoscumque hac adfinitate sibi
coniunxerat.
Filiorum ac filiarum tantam in educando curam habuit, ut numquam
domi positus sine ipsis caenaret, numquam iter sine illis faceret.
Adequitabant ei filii, filiae vero poene sequebantur, quarum agmen extremum ex
satellitum numero ad hoc ordinati tuebantur. Quae cum pulcherrimae essent et ab
eo plurimum diligerentur, mirum dictu, quod nullam earum cuiquam aut suorum aut
exterorum nuptum dare voluit, sed omnes secum usque ad obitum suum in domo sua
retinuit, dicens se earum contubernio carere non posse. Ac propter hoc, licet
alias felix, adversae fortunae malignitatem expertus
est. Quod tamen ita dissimulavit, acsi de eis nulla umquam alicuius probri
suspicio exorta vel fama dispersa fuisset.
|