-20-
Erat
ei filius nomine Pippinus ex concubina editus, cuius inter ceteros mentionem
facere distuli, facie quidem pulcher, sed gibbo deformis. Is, cum pater bello contra Hunos suscepto in Baioaria
hiemaret, aegritudine simulata, cum quibusdam e primoribus Francorum, qui eum
vana regni promissione inlexerant, adversus patrem coniuravit. Quem post
fraudem detectam et damnationem coniuratorum detonsum
in coenobio Prumia religiosae vitae iamque volentem vacare permisit. Facta
est et alia prius contra eum in Germania valida coniuratio. Cuius auctores
partim luminibus orbati, partim membris incolomes, omnes tamen exilio deportati
sunt; neque ullus ex eis est interfectus nisi tres tantum; qui cum se, ne conprehenderentur, strictis gladiis defenderent, aliquos
etiam occidissent, quia aliter coerceri non poterant, interempti sunt. Harum
tamen coniurationum Fastradae reginae crudelitas causa et origo extitisse
creditur. Et idcirco in ambabus contra regem conspiratum est,
quia uxoris crudelitati consentiens a suae naturae benignitate ac solita
mansuetudine inmaniter exorbitasse videbatur. Ceterum per omne vitae
suae tempus ita cum summo omnium amore atque favore et domi et foris
conversatus est, ut numqunm ei vel minima iniustae crudelitatis nota a quoquam
fuisset obiecta.
|