-22-
Corpore fuit amplo atque robusto,
statura eminenti, quae tamen iustam non excederet - nam septem suorum pedum
proceritatem eius constat habuisse mensuram -, apice capitis rotundo, oculis
praegrandibus ac vegetis, naso paululum mediocritatem excedenti, canitie
pulchra, facie laeta et hilari. Unde formae auctoritas ac
dignitas tam stanti quam sedenti plurima adquirebatur; quamquam cervix obesa et
brevior venterque proiectior videretur, tamen haec ceterorum membrorum
celabat aequalitas. Incessu firmo totaque corporis habitudine virili; voce
clara quidem, sed quae minus corporis formae conveniret.
Valitudine prospera, praeter quod,
antequam decederet, per quatuor annos crebro febribus corripiebatur, ad
extremum etiam uno pede claudicaret. Et tunc quidem plura suo
arbitratu quam medicorum consilio faciebat, quos poene exosos habebat, quod ei
in cibis assa, quibus assuetus erat, dimittere et elixis adsuescere
suadebant.
Exercebatur assidue equitando ac
venando; quod illi gentilicium erat, quia vix ulla in terris natio invenitur,
quae in hac arte Francis possit aequari.
Delectabatur etiam vaporibus
aquarum naturaliter calentium, frequenti natatu corpus exercens; cuius adeo
peritus fuit, ut nullus ei iuste valeat anteferri. Ob hoc
etiam Aquisgrani regiam exstruxit ibique extremis vitae annis usque ad obitum
perpetim habitavit. Et non solum filios ad
balneum, verum optimates et amicos, aliquando etiam satellitum et custodum
corporis turbam invitavit, ita ut nonnumquam centum vel eo amplius homines una
lavarentur.
|