-23-
Vestitu patrio, id est Francico,
utebatur. Ad corpus camisam lineam, et feminalibus
lineis induebatur, deinde tunicam, quae limbo serico ambiebatur, et tibialia;
rum fasciolis crura et pedes calciamentis constringebat et ex pellibus lutrinis
vel murinis thorace confecto umeros ac pectus hieme muniebat, sago veneto
amictus et gladio semper accinctus, cuius capulus ac balteus aut aureus aut
argenteus erat. Aliquoties et gemmato ense utebatur, quod tamen nonnisi in
praecipuis festivitatibus vel si quando exterarum
gentium legati venissent. Peregrina vero indumenta, quamvis pulcherrima,
respuebat nec umquam eis indui patiebatur, excepto quod Romae semel Hadriano
pontifice petente et iterum Leone successore eius supplicante longa tunica et
clamide amictus, calceis quoque Romano more formatis induebatur. In festivitatibus veste auro texta et calciamentis
gemmatis et fibula aurea sagum adstringente, diademate quoque ex auro et gemmis
ornatus incedebat. Aliis autem diebus habitus eius parum a communi ac plebeio
abhorrebat.
|