-24-
In cibo et potu
temperans, sed in potu temperantior, quippe qui ebrietatem in qualicumque
homine, nedum in se ac suis, plurimum abhominabatur. Cibo
enim non adeo abstinere puterat, ut saepe quereretur noxia corpori suo esse
ieiunia. Convivabatur rarissime, et hoc praecipuis
tantum festivitatibus, tunc tamen cum magno hominum numero. Caena cotidiana quaternis tantum ferculis praebebatur, praeter
assam, quam venatores veribus inferre solebant, qua ille libentius quam ullo alio
cibo vescebatur. Inter caenandum aut aliquod acroama aut lectorem audiebat.
Legebantur ei historiae et antiquorum res gestae. Delectabatur
et libris sancti Augustini, praecipueque his qui de civitate Dei praetitulati
sunt. Vini et omnis potus adeo parcus in bibendo erat,
ut super caenam raro plus quam ter biberet. Aestate post cibum meridianum pomorum aliquid
sumens ac semel bibens, depositis vestibus et calciamentis, velut noctu solitus
erat, duabus aut tribus horis quiescebat.
Noctibus sic
dormiebat, ut somnum quater aut quinquies non solum expergescendo, sed etiam
desurgendo interrumperet. Cum calciaretur et amiciretur, non tantum amicos
admittebat, verum etiam, si comes palatii litem aliquam esse diceret, quae sine
eius iussu definiri non posset, statim litigantes introducere iussit et, velut
pro tribunali sederet, lite cognita sententiam dixit; nec hoc tantum eo
tempore, sed etiam quicquid ea die cuiuslibet officii agendum aut cuiquam
ministrorum iniungendum erat expediebat.
|