-25-
Erat eloquentia
copiosus et exuberans poteratque quicquid vellet apertissime exprimere. Nec
patrio tantum sermone contentus, etiam peregrinis linguis ediscendis operam
impendit. In quibus Latinam ita didicit, ut aeque illa ac
patria lingua orare sit solitus, Grecam vero melius intellegere quam
pronuntiare poterat. Adeo quidem facundus erat, ut etiam dicaculus
appareret.
Artes liberales studiosissime
coluit, earumque doctores plurimum veneratus magnis adficiebat honoribus. In
discenda grammatica Petrum Pisanum diaconem senem audivit, in ceteris
disciplinis Albinum cognomento Alcoinum, item diaconem, de Brittania Saxonici
generis hominem, virum undecumque doctissimum, praeceptorem habuit, apud quem
et rethoricae et dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae plurimum
et temporis et laboris inpertivit. Discebat artem conputandi et intentione
sagaci siderum cursum curiosissime rimabatur.
Temptabat et scribere tabulasque
et codicellos ad hoc in lecto sub cervicalibus circumferre solebat, ut, cum
vacuum tempus esset, manum litteris effigiendis adsuesceret, sed parum
successit labor praeposterus ac sero inchoatus.
|