-27-
Circa pauperes sustentandos et
gratuitam liberalitatem, quam Greci eleimosinam vocant, devotissimus, ut qui
non in patria solum et in suo regno id facere curaverit, verum trans maria in
Syriam et Aegyptum atque Africam, Hierosolimis, Alexandriae atque Cartagini,
ubi Christianos in paupertate vivere conpererat, penuriae illorum conpatiens
pecuniam mittere solebat; ob hoc maxime transmarinorum regum amicitias
expetens, ut Christianis sub eorum dominatu degentibus refrigerium aliquod ac
relevatio proveniret.
Colebat prae ceteris sacris et
venerabilibus locis apud Romam ecclesiam beati Petri apostoli; in cuius donaria
magna vis pecuniae tam in auro quam in argento necnon et gemmis ab illo
congesta est. Multa et innumera pontificibus munera missa. Neque ille toto
regni sui tempore quicquam duxit antiquius, quam ut urbs Roma sua opera suoque
labore vetere polleret auctoritate, et ecclesia sancti Petri per illum non solum
tuta ac defensa, sed etiam suis opibus prae omnibus ecclesiis esset ornata
atque ditata. Quam cum tanti penderet, tamen intra XLVII
annorum, quibus regnaverat, spatium quater tantum illo votorum solvendorum ac
supplicandi causa profectus est.
|