-29-
Post susceptum imperiale nomen,
cum adverteret multa legibus populi sui deesse - nam Franci duas habent leges,
in plurimis locis valde diversas - cogitavit quae deerant addere et
discrepantia unire, prava quoque acperperam prolata corrigere, sed de his nihil
aliud ab eo factum est, nisi quod pauca capitula, et ea inperfecta, legibus
addidit. Omnium tamen nationum, quae sub eius dominatu erant,
iura quae scripta non erant describere ac litteris mandari fecit. Item barbara et antiquissima carmina, quibus veterum regum actus et
bella canebantur, scripsit memoriaeque mandavit. Inchoavit et
grammaticam patrii sermonis.
Mensibus etiam iuxta propriam
linguam vocabula inposuit, cum ante id temporis apud Francos partim Latinis,
partim barbaris nominibus pronuntiarentur. Item ventos
duodecim propriis appellationibus insignivit, cum prius non amplius quam vix
quattuor ventorum vocabula possent inveniri. Et de
mensibus quidem Ianuarium uuintarmanoth, Februarium hornung, Martium
lenzinmanoth, Aprilem ostarmanoth, Maium uuinnemanoth, Iunium brachmanoth,
Iulium heuuimanoth, Augustum aranmanoth, Septembrem uuitumanoth, Octobrem
uuindumemanoth, Novembrem herbistmanoth, Decembrem heilagmanoth appellavit.
Ventis vero hoc modo nomina
inposuit, ut subsolanum vocaret ostroniuuint, eurum ostsundroni, euroaustrum
sundostroni, austrum sundroni, austroafricum sunduuestroni, africum uuestsundroni,
zefyrum uuestroni, chorum uuestnordroni, circium norduuestroni, septentrionem
nordroni, aquilonem nordostroni, vulturnum ostnordroni.
|