-32-
Adpropinquantis finis conplura
fuere prodigia, ut non solum alii, sed etiam ipse hoc minitari sentiret. Per tres continuos vitaeque termino
proximos annos et solis et lunae creberrima defectio et in sole macula quaedam
atri coloris septem dierum spatio visa. Porticus, quam inter basilicam
et regiam operosa mole construxerat, die ascensionis Domini subita ruina usque ad fundamenta conlapsa. Item pons Rheni apud Mogontiacum,
quem ipse per decem annos ingenti labore et opere mirabili de ligno ita construxit,
ut perenniter durare posse videretur, ita tribus horis fortuitu incendio
conflagravit, ut, praeter quod aqua tegebatur, ne una
quidem astula ex eo remaneret. Ipse quoque, cum ultimam in Saxoniam
expeditionem contra Godofridum regem Danorum ageret, quadam die, cum ante
exortum solis castris egressus iter agere coepisset, vidit repente delapsam
caelitus cum ingenti lumine facem a dextra in sinistram per serenum aera
transcurrere. Cunctisque hoc signum, quid portenderet, ammirantibus, subito
equus, quem sedebat, capite deorsum merso decidit eumque tam graviter ad terram elisit, ut, fibula sagi rupta balteoque gladii
dissipato, a festinantibus qui aderant ministris exarmatus et sine amiculo
levaretur. Iaculum etiam, quod tunc forte manu tenebat, ita
elapsum est, ut viginti vel eo amplius pedum spatio longe iaceret.
Accessit ad hoc creber Aquensis palatii tremor et in
domibus, ubi conversabatur, assiduus laqueariorum crepitus. Tacta
etiam de caelo, in qua postea sepultus est, basilica, malumque aureum, quo tecti
culmen erat ornatum, ictu fulminis dissipatum et supra domum pontificis,
quae basilicae contigua erat, proiectum est. Erat in eadem
basilica in margine coronae, quae inter superiores et inferiores arcus
interiorem aedis partem ambiebat, epigramma sinopide scriptum,
continens, quis auctor esset eiusdem templi, cuius in extremo versu legebatur:
KAROLUS PRINCEPS. Notatum est a quibusdam eodem, quo
decessit, anno paucis ante mortem mensibus eas, quae PRINCEPS exprimebant,
litteras ita esse deletas, ut penitus non apparerent. Sed superiora
omnia sic aut dissimulavit aut sprevit, acsi nihil horum ad
res suas quolibet modo pertineret.
|