-33-
Testamenta facere instituit,
quibus filias et ex concubinis liberos ex aliqua parte sibi heredes faceret,
sed tarde inchoata perfici non poterant. Divisionem tamen
thesaurorum et pecuniae ac vestium aliaeque suppellectilis coram amicis et
ministris suis annis tribus, antequam decederet, fecit, contestatus eos,
ut post obitum suum a se facta distributio per illorum suffragium rata
permaneret. Quidque ex his quae
diviserat fieri vellet, breviario conprehendit; cuius ratio ne textus talis
est:
IN NOMINE DOMINI DEI
OMNIPOTENTIS, PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI.
Descriptio atque divisio, quae
facta est a gloriosissimo atque piissimo domno Karolo imperatore augusto anno
ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCCXI, anno vero regni eius in
Francia XLIII et in Italia XXXVI, imperii autem XI, indictione IIII, quam pia et
prudenti consideratione facere decrevit et Domino annuente perfecit de
thesauris suis atque pecunia, quae in illa die in camera eius inventa est. In
qua illud praecipue praecavere voluit, ut non solum eleimosinarum largitio,
quae sollemniter apud Christianos de possessionibus eorum agitur, pro se quoque
de sua pecunia ordine atque ratione perficeretur, sed etiam ut heredes sui omni ambiguitate remota, quid ad se pertinere deberet,
liquido cognoscere et sine lite atque contentione sua inter se conpetenti partitione
dividere potuissent.
Hac igitur intentione atque
proposito omnem substantiam atque suppellectilem suam, quae in auro et argento
gemmisque et ornatu regio in illa, ut dictum est, die in camera eius poterat
inveniri, primo quidem trina divisione partitus est. Deinde
easdem partes subdividendo de duabus partibus XX et unam partem fecit, tertiam
integram reservavit. Et duarum quidem partium in XX et unam partem facta
divisio tali ratione consistit, ut, quia in regno illius metropolitanae
civitates XX et una esse noscuntur, unaquaeque illarum
partium ad unamquamque metropolim per manus heredum et amicorum suorum
eleimosinae nomine perveniat, et archiepiscopus, qui tunc illius ecclesiae
rector extiterit, partem quae ad suam ecclesiam data est suscipiens cum suis
suffraganeis partiatur, eo scilicet modo, ut pars tertia suae sit ecclesiae,
duae vero partes inter suffraganeos dividantur. Harum divisionum, quae ex
duabus primis partibus factae sunt et iuxta metropoleorum civitatum numerum XX
et una esse noscuntur, unaquaeque ab altera
sequestrata semotim in suo repositorio cum superscriptione civitatis, ad quam
perferenda est, recondita iacet. Nomina metropoleorum, ad
quas eadem eleimosina sive largitio facienda est, haec sunt: Roma, Ravenna,
Mediolanum, Forum Iulii, Gradus, Colonia, Mogontiacus, Iuvavum quae et
Salzburc, Treveri, Senones, Vesontio, Lugdunum, Ratumagus, Remi, Arelas,
Vienna, Darantasia, Ebrodunum, Burdigala, Turones, Bituriges.
Unius autem partis, quam integram
reservari voluit, talis est ratio, ut, illis duabus in supradictas divisiones
distributis et sub sigillo reconditis, haec tertia in usu cotidiano versaretur,
velut res, quam nulla voti obligatione a dominio possidentis alienatam esse
constaret, et hoc tamdiu, quoadusque vel ille mansisset in corpore vel usum
eius sibi necessarium iudicaret. Post obitum vero suum aut voluntariam
saecularium rerum carentiam eadem pars quattuor subdivisionibus secaretur, et
una quidem earum supradictis XX et unae partibus adderetur, altera a filiis ac
filiabus suis filiisque ac filiabus filiorum suorum adsumpta iusta et
rationabili inter eos partitione divideretur, tertia vero consueto Christianis
more in usum pauperum fuisset erogata, quarta simili modo nomine eleimosinae in
servorum et ancillarum usibus palatii famulantium sustentationem distributa
veniret. Ad hanc tertiam totius summae portionem, quae
similiter ut ceterae ex auro et argento constat, adiungi voluit omnia ex aere
et ferro aliisque metallis vasa atque utensilia cum armis et vestibus alioque
aut pretioso aut vili ad varies usus facto suppellectili, ut sunt cortinae,
stragula, tapetia, filtra, coria, sagmata, et quicquid in camera atque
vestiario eius eo die fuisset inventum, ut ex hoc maiores illius partis
divisiones fierent et erogatio eleimosinae ad plures pervenire potuisset.
Capellam, id est ecclesiasticum
ministerium, tam id quod ipse fecit atque congregavit, quam quod ad eum ex
paterna hereditate pervenit, ut integrum esset neque ulla divisione
scinderetur, ordinavit. Si qua autem invenirentur aut
vasa aut libri aut alia ornamenta, quae liquido constaret eidem capellae ab eo
conlata non fuisse, haec qui habere vellet dato iustae aestimationis pretio
emeret et haberet. Similiter et de libris, quorum magnam in
bibliotheca sua copiam congregavit, statuit, ut ab his qui eos habere vellent
iusto pretio fuissent redempti, pretiumque in pauperibus erogatum.
Inter ceteros thesauros atque
pecuniam tres mensas argenteas et auream unam praecipuae magnitudinis et
ponderis esse constat. De quibus statuit atque decrevit, ut una
ex his, quae forma quadrangula descriptionem urbis Constantinopolitanae
continet, inter cetera donaria, quae ad hoc deputata sunt, Romam ad basilicam
beati Petri apostoli deferatur, et altera, quae forma rotunda Romanae urbis
effigie figurata est, episcopio Ravennatis ecclesiae conferatur. Tertiam, quae
ceteris et operis pulchritudine et ponderis gravitate multum excellit, quae ex
tribus orbibus conexa totius mundi descriptionem subtili ac minuta figuratione
conplectitur, et auream illam, quae quarta esse dicta est, in tertiae illius et
inter heredes suos atque in eleimosinam dividendae partis augmento esse
constituit.
Hanc constitutionem atque
ordinationem coram episcopis, abbatibus comitibusque, qui tunc praesentes esse
potuerunt, quorumque hic nomina descripta sunt, fecit atque constituit.
Episcopi:
Hildibaldus, Richolfus, Arn, Wolfarius, Bernoinus, Laidradus, Iohannes,
Theodulfus, Iesse, Heito, Waitgaudus.
Abbates:
Fridugisus, Adalungus,
Engilbertus, Irmino.
Comites:
Walah, Meginherus, Otulfus,
Stephanus, Unruocus, Burchardus, Meginhardus, Hatto, Rihwinus, Edo,
Ercangarius, Geroldus, Bero, Hildigernus, Hroccolfus.
Haec omnia
filius eius Hludowicus, qui ei divina iussione successit, inspecto eodem
breviario, quam celerrime poterat post obitum eius summa devotione adimplere
curavit.
|