Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Eugippius Vita sancti Severini IntraText CT - Text |
1 In loco Boiotro superius memorato quosdam tres monachos sui monasterii doctor humilis superbiae foeditate respersos dum pro suis singulos excessibus increpatos durare in pernicie comprobasset, oravit, ut eos dominus, in adoptionem recipiens filiorum, paterno dignaretur flagello corripere. Prius ergo quam orationem effusis lacrimis terminaret, uno momento idem monachi daemone corripiente vexati contumaciam sui pectoris vocibus fatebantur.
2 Absit, ut cuiquam hoc crudele videatur aut noxium, quia traditi sunt huiusmodi homines «satanae in interitum carnis», sicut docet beatus apostolus, «ut spiritus salvus sit in die domini Iesu», cum beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus servum Stiliconis, auctorem falsarum epistolarum deprehensum, dixerit oportere tradi satanae, ne talia in posterum auderet admittere: quem eodem momento, cum adhuc sermo esset in ore sacerdotis, spiritus inmundus arreptum coepit discerpere.
3 Severus quoque Sulpicius refert ex relatione Postumiani virum quendam magnis virtutibus signisque mirabilem ad expellendam de corde suo iactantiae vanitatem, quam incurrerat, exorasse, «ut permissa in se mensibus quinque diaboli potestate similis his fieret, quos ipse curaverat.» Idemque post pauca: itaque «correptus a daemone, tentus in vinculis, omnia illa, quae energumeni solent ferre, perpessus quinto demum mense curatus est, non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, vanitate.»
4 Praedictos itaque monachos vir Dei delegatos fratribus per dies quadraginta arduis abstinentiae remediis mancipavit. Quibus expletis data super eos oratione a potestate daemonis eruit nec solum sanitatem corporis, sed et mentis inpertiit. Quo facto et sancto viro reverentiae terror adcrevit et ceteros maior disciplinae metus optinuit.