Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

37. Quemadmodum horam tribulationis Marciani et Renati monachorum suorum, quam in alia provincia positi pertulerunt, oratione praesentibus ceteris fratribus indicta sígnaverit.

 

1 Marcianum monachum, qui postea presbyter ante nos monasterio praefuit, ad Noricum cum Renato fratre direxerat. Et cum dies tertius laberetur, ait fratribus: «Orate, carissimi, quia gravis hac hora tribulatio Marcianum comprimit et Renatum, de qua tamen Christi liberabuntur auxilio

 

2 Tunc monachi, quae ab eo dicta sunt, protinus adnotantes, illis post menses plurimos redeuntibus diem horamque periculi, qua barbaros evaserant, indicantibus, sicut signaverant, approbarunt.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech