Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Eugippius Vita sancti Severini IntraText CT - Text |
1 Praeterea Ferderuchus a fratre suo Rugorum rege Feva ex paucis, quae super ripam Danuvii remanserant, oppidis unum acceperat Favianis, iuxta quod sanctus Severinus, ut retuli, commanebat. Ad quem cum idem Ferderuchus ex more salutaturus accederet, coepit ei Christi miles iter suum enixius indicare, sub contestatione haec proloquens: «Noveris me», inquit, «quantocius ad dominum profecturum et idcirco monitus praecaveto, ne me discedente aliquid horum, quae mihi commissa sunt, attaminare pertemptes et substantiam pauperum captivorumque contingas, indignationem Dei, quod absit, tali temeritate sensurus.»
2 Sed Ferderuchus insperata commonitione perculsus: «Cur», inquit, «hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari praesidiis et sanctae largitioni tuae, quae omnibus nota est, conferre nos aliquid deceat, non auferre, quatenus solita, sicut et pater noster Flaccitheus, tua merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tuae meritis se fuisse semper adiutum?» Et ille: «Qualibet», inquit, «occasione cellulam meam volueris laedere, et hic statini probabis et in futuro solves, quam non opto, vindictam.»
3 Tunc Ferderuchus promittens se Christi famuli monita servaturum remeavit ad propria. Doctor vere dulcissimus non cessabat suos alloqui per momenta discipulos dicens: «Confido de gratia domini mei Iesu Christi, quia vobis in opere suo durantibus et meae memoriae pacata societate coniunctis aeternae vitae bona tribuet nec praesentium solacia denegabit.»