Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

46. De fide inlustris feminae Barbariae susceptricis et occursu Neapolitani populi, ubi cum nihilominus multi tunc a diversis fuerint sanati langoribus, trium tantum sanatio memoratur.

 

1 Igitur illustris femina Barbaria beatum Severinum, quem fama vel litteris cum suo quondam iugali optime noverat, religiosa devotione venerata est. Quae post obitum eius audiens corpusculum sancti in Italiam multo labore perductum et usque ad illud tempus terrae nullatenus commendatum, venerabilem presbyterum nostrum Marcianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus invitavit. Tunc Sancti Gelasii sedis Romanae pontificis auctoritate et Neapolitano populo exequiis reverentibus occurrente in castello Lucullano per manus sancti Victoris episcopi in mausoleo, quod praedicta femina condidit, collocatum est.

 

2 Qua celebritate multi langoribus diversis afflicti, quos recensere longum est, receperunt protinus sanitatem. Inter quos quaedam venerabilis ancilla Dei Processa nomine civis Neapolitana, cum gravissimum aegritudinis pateretur incommodum, sancti funeris provocata virtutibus in itinere properanter occurrit et ingressa sub vehiculo, quo corpus venerabile portabatur, statim caruit omnium langore membrorum.

 

3 Tunc et Laudicius quidam caecus, inopinato psallentis populi clamore perculsus, sollicite suos, quid esset, interrogat. Respondentibus, quod cuiusdam sancti Severini corpus transiret, compunctus ad fenestram se duci rogat, de qua poterat a sanis eminus multitudo psallentium atque vehiculum sancti corporis contemplari. Cumque fenestrae nixus incumberet et oraret, protinus vidit, singillatim demonstrans omnes notos atque vicinos. Quo facto cuncti, qui audierant, gratias Deo lacrimantibus gaudiis retulerunt.

 

4 Marinus quoque, primicerius cantorum sanctae ecclesiae Neapolitanae, cum sanitatem post immanissimum langorem recipere pro incessabili capitis dolore non posset, caput vehiculo credens apposuit et mox a dolore liberum sublevavit memorque beneficii semper in die depositionis eius occurrens voti sacrificium Deo cum gratiarum actione reddebat.

 

5 Verum multis plura scientibus sufficiat tria de innumeris, quae in ingressu eius gesta sunt, beneficiorum virtutumque retulisse miracula. Monasterium igitur eodem loco constructum ad memoriam beati viri hactenus perseverat, cuius meritis multi obsessi a daemonibus sunt curati et diversis obstricti langoribus receperunt ac recipiunt operante Dei gratia sanitatem; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

 

Habes, egregie Christi minister, commemoratorium, de quo opus efficias tuo magisterio fructuosum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech