Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3. Commemoratorium

 

1. Quomodo primum beatus Severinus in oppido, quod Asturis vocabatur, et saluberrima exhortatione bonorum operum, et veracissima futurorum praedicatione claruerit.

 

1 Tempore, quo Attila, rex Hunnorum, defunctus est, utraque Pannonia et cetera confinia Danuvii rebus turbabantur ambiguis, (ac primum inter filios eius de optinendo regno magna sunt exorta certamina. Qui morbo dominationis inflati materiam sui sceleris aestimarunt patris interitum.) Tunc itaque sanctissimus Dei famulus Severinus de partibus Orientis adveniens in vicinia Norici Ripensis et Pannoniorum parvo, quod Asturis dicitur, oppido morabatur. Vivens iuxta evangelicam apostolicamque doctrinam, omni pietate et castitate praeditus, in confessione catholicae fidei venerabile propositum sanctis operibus adimplebat.

 

2 Dum ergo talibus exercitiis roboratus palmam supernae vocationis innocue sequeretur, quadam die ad ecclesiam processit ex more. Tunc presbyteris, clero vel civibus requisitis coepit tota mentis humilitate praedicere, ut hostium insidias imminentes orationibus ac ieiuniis et misericordiae fructibus inhiberent. Sed animi contumaces ac desideriis carnalibus inquinati praedicentis oracula infidelitatis suae discrimine probaverunt.

 

3 Famulus autem Dei reversus ad hospitium, quo ab ecclesiae fuerat custode susceptus, diem et horam imminentis excidii prodens: «De contumaci», ait, «oppido et citius perituro festinus abscedo.» Inde ad proximum, quod Comagenis appellabatur, oppidum declinavit.

 

4 Hoc barbarorum intrinsecus consistentium, qui cum Romanis foedus inierant, custodia servabatur artissima nullique ingrediendi aut egrediendi facilis licentia praestabatur. A quibus tamen famulus Dei, cum esset ignotus, nec interrogatus est nec repulsus. Itaque mox ingressus ecclesiam cunctos de salute propria desperantes ieiunio et orationibus atque elemosynis hortabatur armari, proponens antiqua salutis exempla, quibus divina protectio populum suum contra opinionem omnium mirabiliter liberasset.

 

5 Cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, senex, qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor exstiterat, venit atque a portarum custodibus sollicita interrogatione discussus interitum sui oppidi habitu verboque monstravit, adiciens eadem die, qua quidam homo Dei praedixerat, barbarorum vastatione deletum. Quo audito solliciti responderunt: «Putas, non ipse est, qui desperatis rebus Dei nobis subsidia polliceturMox igitur in ecclesia recognito Dei famulo senex pedibus eius prostratus aiebat ipsius se meritis liberatum, ne cum ceteris oppidaneis subiret excidium.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech