Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3. Quod habitatoribus civitatulae Favianis diu fame laborantibus miro modo Deus eius oratione subvenerit

 

1 Eodem tempore civitatem nomine Favianis saeva fames oppresserat, cuius habitatores unicum sibi remedium affore crediderunt, si ex supra dicto oppido Comagenis hominem Dei religiosis precibus invitarent. Quos ille ad se venire praenoscens a domino, ut cum eis pergeret, commonetur.

 

2 Quo cum venisset, coepit civibus suadere dicens: «Paenitentiae fructibus poteritis a tanta famis pernicie liberari.» Qui cum talibus proficerent institutis, beatissimus Severinus divina revelatione cognovit quandam viduam nomine Proculam fruges plurimas occultasse. Quam productam in medium arguit vehementer. «Cur», inquit, «nobilissimis orta natalibus cupiditatis te praebes ancillam et extas avaritiae mancipium, quae est docente apostolo servitus idolorum? Ecce domino famulis suis misericorditer consulente tu, quid de male partis facias, non habebis, nisi forte frumenta dure negata in Danuvii fluenta proiciens humanitatem piscibus exhibeas, quam hominibus denegasti. Quam ob rem subveni tibi potius quam pauperibus ex his, quae adhuc te aestimas Christo esuriente servare. » Quibus auditis magno mulier pavore perterrita coepit servata libenter erogare pauperibus.

 

3 Igitur non multo post rates plurimae de partibus Raetiarum mercibus onustae quam plurimis insperatae videntur in litore Danuvii, quae multis diebus crassa Aeni fluminis glacie fuerant colligatae: qua Dei imperio mox soluta ciborum copias fame laborantibus detulerunt. Tunc coeperunt omnes Deum insperati remedii largitorem continuata devotione laudare, qui se tabe diuturnae famis interire crediderant, fatentes evidentius rates extra tempus glaciali solutas frigore servi Dei precibus advenisse.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech