Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Eugippius Vita sancti Severini IntraText CT - Text |
1 Per idem tempus inopinata subreptione praedones barbari, quaecumque extra muros hominum pecudumque reppererant, duxere captiva. Tunc plures e civibus ad virum Dei cum lacrimis confluentes inlatae calamitatis exitium retulerunt, simul ostendentes indicia recentium rapinarum.
2 Ille vero Mamertinum percontatus est, tunc tribunum, qui post episcopus ordinatus est, utrum aliquos secum haberet armatos, cum quibus latrunculos sequeretur instantius. Qui respondit: «Milites quidem habeo paucissimos, sed non audeo cum tanta hostium turba confligere. Quod si tua veneratio praecipit, quamvis auxilium nobis desit armorum, credimus tamen tua nos fieri oratione victores.»
3 Et Dei famulus ait: «Etiam si inermes sunt tui milites, nunc ex hostibus armabuntur: nec enim numerus aut fortitudo humana requiritur, ubi propugnator Deus per omnia comprobatur. Tantum in nomine domini perge velociter, perge fidenter: nam Deo misericorditer praeeunte debilis quisque fortissimus apparebit: ›dominus pro vobis pugnabit et vos tacebitis.‹ vade ergo festinus, hoc unum ante omnia servaturus, ut ad me, quos ex barbaris ceperis, perducas incolumes.»
4 Exeuntes igitur in secundo miliario super rivum, qui vocatur Tiguntia, praedictos latrones inveniunt: quibus in fugam repente conversis arma omnium sustulerunt, ceteros vero vinctos ad Dei famulum, ut praeceperat, adduxere captivos. Quos absolutos vinculis cibo potuque refectos paucis alloquitur: «Ite et vestris denuntiate complicibus, ne aviditate praedandi ultra huc audeant propinquare: nam statim caelestis vindictae iudicio punientur, Deo pro suis famulis dimicante, quos ita consuevit superna virtute protegere, ut tela hostium non eis inferant vulnera, sed arma potius subministrent.»
5 Dimissis itaque barbaris ipse de Christi miraculis gratulatur, de cuius et miseratione promittit numquam illud oppidum hostium praedas ulterius experturum: civis tantum ab opere Dei nec prospera nec adversa retraherent.
6 Deinde beatus Severinus in locum remotiorem secedens, qui ad Vineas vocabatur, cellula parva contentus, ad praedictum oppidum remeare divina revelatione compellitur, ita ut, quamvis eum quies cellulae delectaret, Dei tamen iussis obtemperans monasterium haud procul a civitate construeret, ubi plurimos sancto coepit informare proposito, factis magis quam verbis instituens animas auditorum.
7 Ipse vero ad secretum habitaculum, quod Burgum appellabatur ab accolis, uno a Favianis distans miliario, saepius secedebat, ut hominum declinata frequentia, quae ad eum venire consueverat, oratione continua Deo propius inhaereret. Sed quanto solitudinem incolere cupiebat, tanto crebris revelationibus monebatur, ne praesentiam suam populis denegaret afflictis.
8 Proficiebat itaque per singulos dies eius meritum crescebatque fama virtutum, quae longe lateque discurrens caelestis in eo gratiae signa pandebat. Nesciunt enim latere, quae bona sunt, cum iuxta sententiam Salvatoris nec lucerna sub modio contegi nec in monte posita civitas possit abscondi.
9 Inter cetera enim magnalia, quae illi Salvator indulserat, praecipuum abstinentiae munus accipiens carnem suam plurimis subiugabat inediis, docens corpus cibis abundantioribus enutritum animae interitum protinus allaturum.
10 Calciamento nullo penitus utebatur: ita media hieme, quae in illis regionibus saeviore gelu torpescit, nudis pedibus semper ambulare contentus singulare patientiae dabat indicium. Ad cuius immanitatem frigoris comprobandam testem constat esse Danuvium, ita saepe glaciali nimietate concretum, ut etiam plaustris solidum transitum subministret.
11 Qui tamen talibus per Dei gratiam virtutibus sublimatus intima humilitate fatebatur dicens: «Ne putetis mei meriti esse, quod cernitis: vestrae est potius salutis exemplum. Cesset humana temeritas, elationis supercilium comprimatur. Ut aliquid boni possimus, eligimur, dicente apostolo: ›Qui elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immacolati in conspectu eius.‹ Orate immo pro me, ut non ad condemnationis cumulum, sed ad iustificationis augmentum Salvatoris mihi dona proficiant.»
12 Haec et his similia solebat proferre cum fletibus, miro erudiens homines humilitatis exemplo, cuius virtutis fundamento munitus tanta divini muneris claritate fulgebat, ut ipsi quoque ecclesiae hostes haeretici reverentissimis eum officiis honorarent.