Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Eugippius Vita sancti Severini IntraText CT - Text |
1 Rugorum siquidem rex, nomine Flaccitheus, in ipsis regni sui coepit nutare primordiis habens Gothos ex inferiore Pannonia vehementer infensos, quorum innumera multitudine terrebatur. Is ergo beatissimum Severinum in suis periculis tamquam caeleste consulebat oraculum. Ad quem, dum vehementius turbaretur, adveniens deflebat se a Gothorum principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum.
2 Tunc ergo a viro Dei hoc responsum praedictus accepit: «Si nos una catholica fides annecteret, magis me de vitae perpetuitate debuisti consulere: sed quia de praesenti tantum salute sollicitus, quae nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia nec adversitate turbaberis, quia cito securus eis discedentibus tu desiderata prosperitate regnabis: tantum ne humilitatis meae monita praetermittas. Non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, numquam propriis virtutibus innitaris. ›Maledictus‹, inquit scriptura, ›qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius.‹ Disce igitur insidias cavere, non ponere: in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis.»
3 Qui cum tali animatus oraculo laetus abscederet, perlato sibi, quod turba latronum aliquos captivasset ex Rugis, virum Dei misit protinus consulendum. Qui sanctis eum mandatis, ne praedones sequeretur, domino revelante praemonuit dicens: «Si eos secutus fueris, occideris. Cave, ne amnem transeas et insidiis, quae tibi in tribus locis paratae sunt, improvida mente succumbas: nam cito nuntius fidelis adveniet, qui te de his omnibus efficiat certiorem.»
4 Tunc duo captivorum ab ipsis hostium sedibus fugientes ea per ordinem retulerunt, quae beatissimus vir Christo sibi revelante praedixerat. Igitur frustratis insidiis adversantium Flaccitheus incrementis auctus prosperioribus vitam rebus tranquillissimis terminavit.