Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6. De unico filio viduae gentis praedictae Rugorum, quem per annos XII dolor excruciaverat, viri Dei oratione sanato.

 

1 Post haec autem quidam Rugus genere per annos duodecim incredibili ossium dolore contritus omni caruerat incolumitate membrorum, cuius cruciatus intolerabilis circumquaque vicinis factus erat ipsa diuturnitate notissimus. Itaque nihil proficiente diversitate remedii tandem vidua mater ad sanctum virum vehiculo filium deduxit impositum et ante ianuam monasterii proiciens desperatum continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem.

 

2 Sed vir Dei sentiens a se magna deposci fletu commotus aiebat: «Quid opprimor opinione fallaci? Cur aestimor posse quod nequeo? Non est virtutis meae praestare tam grandia: consilium tamen do tamquam misericordiam consecutus a deo.» Tunc mandat mulieri, ut pauperibus aliquid pro suis viribus largiretur. Illa nihil morata vestem, quam induta fuerat, se velociter exuens egentibus dividere properabat.

 

3 Quo audito vir Dei fervorem eius admirans iterum mandat, ut suis operiretur amictibus, dicens: «Cum filius tuus tecum domino sanante perrexerit, opere vota supplebisIndicto igitur paucorum dierum de more ieiunio, fusis ad Deum precibus ilico sanavit infirmum atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria.

 

4 Qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis videntibus exhibebat. Nonnulli enim dicebant: «Ecce ille, qui fuerat totius corporis putredine tabefactus»; aliis autem, quod ipse esset, omnino negantibus grata contentio nascebatur.

 

5 Ex illo igitur tempore, quo est reddita sanitas desperato, universa Rugorum gens ad Dei famulum frequentans coepit gratulationis obsequium reddere et opem suis postulare langoribus. De allis etiam gentibus, ad quas tanti miraculi fama pervenerat, multi Christi militem videre cupiebant.

 

6 Qua devotione, etiam ante hoc factum, quidam barbari, cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech