Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8. Quod Feletheus, qui et Feva, Rugorum rex, antelati filius Flaccithei, pessimam coniugem rebaptizare catholicos metu sanctiSeverini vetuerit, vel quale periculum illa de parvulo filio suo Frederico quadam die, dum de quibusdam intercessionem eius contempsisset, incurrerit.

 

1 Feletheus quoque rex, qui et Feva appellatus, memorati filius Flaccithei, paternam secutus industriam sanctum virum coepit pro regni sui frequentare primordiis. Hunc coniunx feralis et noxia, nomine Giso, semper a clementiae remediis retrahebat. Haec ergo inter cetera iniquitatis suae contagia etiam rebaptizare quosdam est conata catholicos, sed, ob sancti reverentiam Severini non consentiente viro, a sacrilega quantocius intentione defecit.

 

2 Romanos tamen duris condicionibus aggravans quosdam etiam Danuvio iubebat abduci. Nam cum quadam die in proximo a Favianis vico veniens aliquos ad se transferri Danuvio praecepisset, vilissimi scilicet ministerii servitute damnandos, dirigens ad eam vir Dei, ut eos dimitteret, postulabat. Verum illa facibus feminei furoris exaestuans mandata reportari iussit asperrima. «Orainquit, «tibi, serve Dei, in tua cellula delitescens: liceat nobis de servis nostris ordinare, quod volumus

 

3 Haec igitur audiens homo Dei: «Confido», inquit, «in domino Iesu Christo, quia necessitate compelletur explere, quod prava voluntate despexitVelox itaque secuta correptio prostravit animos arrogantis. Quosdam enim aurifices barbaros pro fabricandis regalibus ornamentis clauserat arta custodia. Ad hos filius memorati regis admodum parvulus, nomine Fredericus, eodem die, quo regina servum Dei contempserat, puerili motu concitus introivit. Tunc aurifices infantis pectori gladium posuerunt dicentes, quod, si quis ad eos absque iuramenti praesidio ingredi conaretur, parvulum regium primitus transfigentes semet ipsos postea trucidarent, quippe cum sibi nullam spem vitae promitterent, macerati diuturnis ergastulis.

 

4 His auditis regina crudelis et impia, vestibus dolore conscissis, talia clamitabat: «O serve domini Severine, sic, sic a Deo tuo inlatae vindicantur iniuriae! Hanc mei contemptus ultionem effusis precibus postulasti, ut in mea viscera vindicaresItaque multiplici contritione ac miserabili lamentatione discurrens fatebatur se pro scelere contemptus, quod in servum Dei commiserat, plagae praesentis ultione percelli confestimque directis equitibus veniam petitura et Romanos, quos eodem die tulerat, pro quibus et rogantem contempserat, retransmisit et aurifices accipientes protinus sacramentum ac dimittentes infantulum pariter et ipsi dimissi sunt.

 

5 His auditis reverentissimus Christi servus gratias Creatori referebat inmensas, qui ob hoc interdum differt vota poscentium, ut fide, spe et caritate crescente, dum minora petitur, maiora concedat. Id namque egit omnipotentia Salvatoris, ut, dum liberos saeva mulier subicit servituti, servientes cogeretur reddere libertati.

 

6 Quibus mirabiliter impetratis regina statim ad servum Dei properans cum marito monstrat filium, quem fatebatur illius orationibus de mortis confinio liberatum, promittens se nequaquam ultra eius iussionibus obviare.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech