Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

12. Quemadmodum de finibus praefati castelli locustae ieiunio et oratione atque elemosynis Deo propitiato depulsae sint, abrasa mirabiliter segete cuiusdam pauperis increduli contemptoris.

 

1 Alio rursus tempore in finibus eiusdem castelli locustae, frugum consumptrices, insederant copiosae, noxiis morsibus cuncta vastantes. Tali ergo peste perculsi mox presbyteri ceterique mansores sanctum Severinum summis precibus adierunt dicentes: «Ut tantae plagae auferatur atrocitas, orationum tuarum experta suffragia postulamus, quae magno dudum miraculo in accensis caelitus cereis multum apud dominum valere conspeximus

 

2 Quos ipse religiosius allocutus: «Non legistis», ait, «quid auctoritas divina peccanti populo praeceperit per prophetam: ›Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu‹, et post pauca: ›Sanctificate‹, inquit. ›ieiunium, vocate coetum, congregate ecclesiam‹, et cetera, quae sequuntur? Explete itaque dignis operibus, quae docetis, ut malitiam facile praesentis temporis evadatis: nullus sane ad agrum exeat, quasi humana locustas sollicitudine vetiturus, ne divina amplius indignatio provocetur

 

3 Nec mora, omnibus in ecclesia congregatis unusquisque in ordine suo psallebat ex more. Omnis aetas et sexus, qui etiam voce non poterat, precem deo fletibus offerebat, elemosynae fieri non cessabant, quicquid bonorum operum praesens necessitas exigebat, sicut famulus Dei praeceperat, implebatur.

 

4 Omnibus igitur huiusce modi studiis occupatis quidam pauperrimus opus Dei coeptum deserens ad agrum propriae segetis invisendi causa, quae perparva inter aliorum sata iacebat, egressus est totoque anxius die locustarum nubem impendentem, qua potuit, exturbavit industria moxque ecclesiam communicaturus intravit, sed segetem eius exiguam, multis vicinorum circumdatam frugibus, locustarum densitas devoravit. Quibus ea nocte ab illis finibus exterminatis imperio divino probatum est, quanti valeat fidelis oratio.

 

5 Mane quippe sancti operis temerator atque contemptor rursus ad agrum suum male securus egrediens eum locustarum pernicie funditus invenit abrasum et omnium circumquaque sationes integras: vehementer admirans ad castellum luctuosa vociferatione revertitur, cumque id, quod acciderat, indicasset, ad huiusce modi videndum cuncti exiere miraculum, ubi quasi ad lineam regularem contumacis hominis segetem locustarum morsus ostenderant.

 

6 Tunc omnium vestigiis provolutus intercessionibus eorum delicti sui veniam fusa lamentatione poscebat. Ob quam rem monendi occasionem homo Dei reperiens docebat universos, ut omnipotenti domino discerent oboedire, cuius imperiis obtemperant et locustae. Pauper vero praedictus flebiliter allegabat posse se mandatis oboedire de cetero, si ulla sibi spes, qua viveret, remansisset.

 

7 Tunc ergo vir Dei ceteros allocutus: «Iustum est», inquit, «ut, qui proprio supplicio humilitatis vobis et oboedientiae dedit exemplum, liberalitate vestra anni praesentis alimenta percipiatCollatione itaque fidelium et correptus homo pauperrimus et ditatus didicit, quantum dispendii incredulitas inferat, quantum beneficii suis cultoribus conferat divina largitio.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech