Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Eugippius Vita sancti Severini IntraText CT - Text |
1 Cives quoque ex oppido Lauriaco crebra quondam sancti Severini exhortatione commoniti frugum decimas pauperibus offerre distulerant. Quibus fame constrictis iam maturitate messium flavescente vicina subsidia monstrabantur. At ubi rubiginis inprovisae corruptio frugibus nocitura comparuit, mox ad ipsum convenere prostrati, poenas suae contumaciae confitentes.
2 Miles vero Christi fessos verbis spiritalibus allevabat dicens: «Si decimas obtulissetis pauperibus, non solum aeterna mercede frueremini, verum etiam commodis possetis abundare praesentibus. Sed quia culpam confessione propria castigatis, de domini pietate polliceor, quod rubigo praesens tam valida penitus non nocebit: tantum fides vestra ulterius non vacillet.» Verum cives ad persolvendas ex illo decimas haec promissio reddidit promptiores. Tunc, ut solebat, hortatus est indici ieiunium: quo expleto placidus imber desperatae messis amputavit incommoda.