Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

19. Quod Gibuldus, Alamannorum rex, coram servo Dei magno sit tremore concussus et reddiderit multitudinem captivorum.

 

1 Batavis appellatur oppidum inter utraque flumina, Aenum videlicet atque Danuvium, constitutum, ubi beatus Severinus cellulam paucis monachis solito more fundaverat, eo quod ipse illuc saepius rogatus a civibus adveniret, maxime propter Alamannorum incursus assiduos, quorum rex Gibuldus summa eum reverentia diligebat.

 

2 Qui etiam quodam tempore ad eum videndum desideranter occurrit. Cui sanctus obviam, ne adventu suo eandem civitatem praegravaret, egressus est, tantaque constantia regem est allocutus, ut tremere coram eo vehementius coeperit, secedensque suis exercitibus indicavit numquam se nec in re bellica nec aliqua formidine tanto fuisse tremore concussum.

 

3 Cumque Dei famulo daret optionem imperandi, quae vellet, rogavit doctor piissimus, ut sibi potius praestaturus gentem suam a Romana vastatione cohiberet et captivos, quos sui tenuerant, gratanter absolveret. Tunc rex constituit, ut ex suis aliquem dirigeret ad id opus maturius exsequendum, statimque missus Amantius diaconus e vestigio regem subsequitur eiusque pro foribus excubans multis diebus non potuit nuntiari.

 

4 Cui re, pro qua directus fuerat, non peracta tristissimo revertenti apparuit quidam, effigiem sancti praeferens Severini, qui cum minaci compellatione perterritum sequi se iussit. Cumque pavens et concitus sequeretur, pervenit ad ianuam regis statimque dux ille praevius ex oculis mirantis evanuit. Verum regis internuntius diaconem, unde esset vel quid speraret, interrogat. Ille rem breviter insinuans oblatis regi receptisque remeavit epistolis.

 

5 Dimissus igitur revexit fere septuaginta captivos, insuper promissionem regis gratam deferens, qua spopondit se, cum diligenter provinciam peragraverit, remissurum, quantos in eadem reperturus fuisset numeros captivorum. Pro qua re postmodum sanctus Lucillus presbyter destinatus magnam miserorum copiam a captivitate revocavit.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech