Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Eugippius Vita sancti Severini IntraText CT - Text |
1 Igitur sanctissimus Severinus, dum in monasterio Favianis evangelium legeret, oratione suppleta consurgens scafam sibi iubet ilico praeparari et mirantibus ait: «Sit nomen domini benedictum: sanctuariis beatorum martyrum nos oportet occurrere.» Nec mora, transmeato Danuvio inveniunt hominem considentem in ripa ulteriore fluminis ac multis eos precibus postulantem, ut ad servum Dei, ad quem fama vulgante olim venire cuperet, duceretur.
2 Mox itaque ei Christi famulo demonstrato suppliciter sancti Iohannis Baptistae reliquias optulit multis apud se servatas temporibus. Quas Dei servus debita veneratione suscipiens basilicam sancti Iohannis, sicut praedixerat, ultronea benedictione collata sacravit officio sacerdotum.