Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Eugippius Vita sancti Severini IntraText CT - Text |
1 Ad habitatores praeterea oppidi, quod Ioviaco, vocabatur, viginti et amplius a Batavis milibus disparatum, solita vir Dei revelatione commonitus Moderatum nomine cantorem ecclesiae destinavit praecipiens, ut habitationem loci illius omnes sine cunctatione relinquerent: mox enim perituros fore, si contemnerent imperata.
2 Aliis ergo de tanto praesagio dubitantibus, aliis prorsus non credentibus iterum misit Quintanensium quendam, cui et inlacrimans ait: «Perge velocius, denuntians eis: si hac ibidem nocte manserint, sine dilatione capientur.» Sanctum quoque Maximianum spiritalis vitae presbyterum instantius imperat admoneri, ut saltem ipse, contemptoribus derelictis, properaret caelesti misericordia liberari: de quo sibi Dei famulus magnam dicebat inesse maestitiam, ne forte salutiferum differendo mandatum imminenti subiaceret exitio.
3 Praedictus itaque pergens imperata supplevit, et reliquis incredulitate nutantibus nuntius viri Dei presbytero retinenti se atque hospitalitatis gratiam praebere cupienti nullatenus adquievit. Qua nocte Heruli insperate protinus irruentes oppidumque vastantes plurimos duxere captivos, presbyterum memoratum patibulo suspendentes. Quo audito servus Dei graviter doluit praemonitos non curasse.