Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Eugippius Vita sancti Severini IntraText CT - Text |
1 Deinde quidam de Norico, Maximus nomine, ad servum Dei frequentare solitus cum venisset et pro familiaritate, quam meruerat, in monasterio sancti viri diebus aliquot moraretur, eius informatur oraculis patriam suam grave repente exitium subituram. Qui acceptis litteris ad sanctum Paulinum episcopum destinatis remeavit instantius.
2 Igitur memoratus antistes litterarum tenore praestructus universa diocesis suae castella scriptis propriis vehementer admonuit, ut triduano ieiunio, quod litterae viri Dei signaverant, exitio venturae cladis occurrerent.
3 Quibus iussa complentibus terminato ieiunio ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta vastavit, castella vero nullum sensere periculum, quae lorica fidelis ieiunii et laudanda cordis humilitas per virum propheticum adversus hostium ferociam fidenter armaverat.