Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

26. De leproso mundato, qui reverti ad propria, ne lepram peccati magis incurreret, evitavit.

 

1 Post haec leprosus quidam Mediolanensis territorii ad sanctum Severinum fama eius invitante perrexerat: hunc sanitatis remedia suppliciter implorantem monachis suis indicto ieiunio commendavit: qui continuo Dei gratia operante mundatus est. Cumque, recepta sanitate, redire suaderetur ad patriam, prostravit se pedibus sancti viri, petens, ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet, ut lepram quoque peccatorum sicut carnis effugeret vitamque in eodem loco fine laudabili terminaret.

 

2 Cuius animum religiosum vir Dei vehementer admirans paucis monachis paterna iussione praecepit frequentatis cum eo ieiuniis in oratione continua permanere, ut dominus ei, quae essent opportuna, concederet. Tantis itaque remediis praemunitus intra duorum mensium spatium vitae mortalis est compedibus absolutus.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech